Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
294 ARTIS DICEXDI P. 111. LIB. IV.
Quoniam SS. Patres ad hoc Ecclesiae concessi sunt divinitus,
ut verbum Dei scriptum et traditum copiosius explicarent , et
ita explicatum posteris saeculis transmitterent : eorum vestigiis
orator sacer insistere debet. Accedit , quod ab iisdem praeclare
docetur , qua ratione doctrina Christiana pro concione sit trac-
tanda.
Qui legendi. Ad duplicem hunc fructum capiendum legendi sunt prae
reliquis S. Chrysostomus, qui copia et gravitate dicendi
unus inter omnes cliristianos oratores eminet; S. Gre-
gorius Nazianzenus, cujus orationes ad artis praecepta
magis sunt revocata; praeterea SS. Basilius, Ephrem,
Cyprianus, Ambrosius, Augustinus, Leo M., Gregorius M,
et Bernardus.
Quod si Scripturae interpretatio quaeritur, rursum S. Chrysos-
tomus , quis sit optimus ejus in s. eloquentia usus , praeclare
docebit; praeterea litteralem sensum S. Hieronymus; myslicum
Origenes, SS. Augustinus , Ambrosius et Gregorius explanant.
Quamquam ubi non tam modus utiliter exponendi Scripturam ,
quam accurata interpretatio requiritur, fere praestiterit, probatum
aliquem Interpretern revolvere , quippe apud quem SS. Patrum
sententias congestas invenias.
Quitractan- Ceterum SS. Patrum testimonia deligenda et amplifica-
tione vel argumentatione tractanda sunt, fere ut de Scri-
ptura sacra diximus. — Longiora tamen ad verbum reci-
tare non est necesse; si modo sensus fideliter reddatur.
Quid Theo- 426. IL Theologiae nomine hoc loco veniunt' Conci-
logia.
Horum, Summorumque Pontificum décréta, necnon dispu-
tationes gravissimorum Theologorum.
Quisfmctuj. Duabus de causis ad hunc locum recurret orator:
primum ut, quae dicit, auctoritate fulciat vel "Ecclesiae,
quae summa est; vel doctorum virorum, quae saltem,
ubi consentiunt, sperni sine temeritate non potest; deinde
ut rationes inveniat, quibus doctrinam accurate demon-
stret.