Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE eloquentia SACRA. 291
1. Valdc cavendum, ne quasi invitas ad propositum nostrum
trahamus.
2. Probantes dicuntur, quae rei rationem addunt , ut : Beati Matth. 5,8.
mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et Qui non credit., Joan.3,is.
jam judicatus est ; quia non credit in nomine unigeniti Filii
Dei.
3. Cum doctrinae caput confirmandum est accuratius, textus,
ut vocant, classici, licet ii vulgati , non sunt praetermlttendi ;
classici autem dicuntur illi, quibus Ecclesia vel SS. Patres passim
utuntur ad doctrinam aliquam probandam. Quae tamen sententiae
ut non videantur tritae, optima efficiet traciatio. Sint enim verba
notissima, non item vis eorum et plena intelligentia.
4. Praestat sane paucas bene tractare , quam plurimas sine
expositione accumulare.
424, Modi, quibus locus quispiam uberius exponi Modiespo-
potest, novem traduntur:
1. Ecclesiae vel SS. Patrum interpretationes afferre.
2. Singula verba expendere.
Affirmât S. Hieronymus singulas in Scriptura voces, litteras,
apices et puncta plena esse sensibus. — Experire hoc in illa
sententia : Sic Deus dilexit mundum , ut Filium suum unigcnitum joan.3,i6.
daret.
3. Conferre sententias vel narrationes similes.
Videndum, ne, quae ita afferuntur, in idem recidant, sed ad
explicationem propositi loci aliquid conférant. Ita, quae his verbis:
Rcgnum Dei vim patitur, inclusa sunt, evolves, conferendo illa:
Nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit ; Qui non odit patrem
suum etc. Si oculus tuus scandalizat te etc. Qui non bajulat crucem
suam post me etc. Nondum usque ad sanguinem restitistis ; Qui
per sever avevit usque in finem, hic salms erit. —
k. Opponere alia loca de re contraria.
Id facit S. Bernardus : Quia semel venimus ad Cor dulcissimum
Jesu, et bonum est, nos hic esse^ ne sinamus nos facile avelli ab