Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
BE eloquentia SACRA. 289
CA1»*T IF.
DE LOCIS ELOQUENTIAE SACRAE PROPRIIS.
Loci eloquentiae sacrae proprii sunt: S. Scriptura, Sancti
Patres, Theologia, Historia ecclesiastica et probati scrip-
tores de vita Christiana.
Art. I.
DE SCRIPTCIIA SACRA.
419. Scriptura sacra merito praecipuus habetur eloquen- (.^^^pj^gj.®!
tiae sacrae locus: nam et ipsius muneris ratio hoc postu-Tim
lat, ut orator sacer paene omnia, quae dicat, ex sacris
litteris depromat, nec quidquam ad triplicem rationem
docendi, delectandi et movendi utilius.
1. Cum concionatores sint veluli legati a Deo missi (2. Cor. 5, 20),
debent sane ipsius, a quo miltuntur, Principis verbis, quoad
possunt, legationem exponere.
2. Si docendum est, non solum Scripturae divina est auctori-
tas, sed eadem, modo rite exposueris, rebus divinis atque hu-
manis copiosissimum lumen affundit. Ad delectandum vero quanta
historiarum varietas, similium, parabolarum, provcrbiorum vis
et copia! Quid? si ipsis verbis et sententiis coelestis quaedam
dulcitudo a Spiritu Sancto afflata est? — Si denique flectendus
est auditor, nihil Scriptura sacra ad vim efficacius, ad majes-
tatem excelsius, ad copiam uberius.
4-20. Ad haec autem Scripturae usu consequenda non Quia usui.
sufficit, multas orationi sententias Scripturae intexere, sed
ex harum optima tractatione paene tota debet eiïlorescere
oratio; ideoque hoc primum ab oratore sacro requirimus,
ut in divinis litteris sit versatissimus.
In hanc sententiam exponit D. Hieronymus, quod ad Eze- e^ccU.s.i.
chielem dictum legitur : Fill hominis, comede volumen islud; —
Nisi, ait, comederimus aperlum volumen, docere non possu-
mus filios Israel. — Hoc autem studio Scripturae orator non