Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
288 ARTIS DICENDI P. Ill, LIR. IV.
texti"'*^ 418. Antiquissimus est mos, orationi sacrae sententiam
gravem sacrae Scripturae, quem textum vocant, praepo-
nendi. Quae si bene deligitur, ad dignitatem, perspicuita-
tem et gravitatem dicendi multum confert, sed curandum
est, ut argumentum sive potius propositio vel in textu
tota inveniatur, vel saltem commode ex eo derivari queat.
1. Hoc ad ulililatem illam obtinendam plane necessarium, nec
lamen valde difficile in ilia infinita gravissimarum senlenliarum
copia sacrae Scripturae.
2. Quinimo saepissime parlilio quoque ct praecipua argu-
menta textu continenlur. Vide inprimis orationes Bourdaloue.
^^ texlus et per eum propositio ab audientibus probe
intelligatur, fere necesse erit, aut rerum personarumque
adjuncta, aut factum aliquod narrare, aut denique obscu-
riores notiones evolvere.
Ilinc explicalione texlus, si minus universum exordium, certe
narratio et partitio plerumque continetur.
Sc/wl. Quoniam de singulis orationis partibus propria elo-
quentiae sacrae praecepta non traduntur, de exordio, cujus
menlionem feci, illud hoc loco adjiciam, non adeo ejus esse
artificium negligendum, quam nonnemo sibi persuaserit, prop-
lerea quod auditor satis paralus venial. Primum enim magno-
pere curanda docililas. Quo enim per se generalius est argu-
mentum, eo magis necesse est, accurate definire, quid de illo
statuamus. Atque hoc loco revocanda est memoria praecepli de
fine orationis proprio el definito (n. 253.), quod quidem pluri-
bus bellissime exponit S. Franciscus Sal. (1). Neque porro at-
tenlio tanta solet esse, quam rei natura et loci ralio postulat;
unde convenit, inde ab initio jucundilate et gravitate orationis
mentes excitare.
(1) Espr. T. V. p. 313.