Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
286- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
d'annoncer la parole de Dieu, et Esprit de S. Franc, de Sales;
Lud. de Granada, Rlietorica ecclesiastica ; Gisbert, de eloq. sacra.
CArUT s.
DE ARGUMENTO SACRAE ORATIONIS.
debeat'"'" 415. Argumentum sacrae orationis sit vere christianum,
ex ipsis scilicet visceribus religionis christianae depromp-
tum.
In tractatione usus aliquis profanae eruditionis esse potest;
materia profana nullo modo toleranda.
Ea sacrae doctrinae capita , quae etiam philosophia tra-
dit, sine dubio pro concione tractari possunt, sed accom-
modate ad ingenium et sensum christianum. Ita scilicet
proponenda sunt, ut ea credenda religio docet; probanda
autem et illustranda maximam partem ex doctrina et his-
toria sacra.
Etiam de lege naturali intelligi illud debet : Non veni solvere
legem, sed adimplere; ipseque Magister divinus ostendit, quo
pacto humana doctrina coelesti perficiatur. Matth, c. 5. et C.
phu°o8ophf- Itaque quae dicuntur philosophicae conciones, commu-
niter nec decent nec prosunt; propter audientium tamen
conditionem nonnunquam sunt necessariae , etsi non tam
saepe, quam plerique existimant.
1. Philosophicap dicuntur orationes, quae probationes etiam
plerasque ab humana doctrina petunt; atque hujusmodi concio-
nes apud populum christianum minime convenire, salis per se
1. Cor. 2,4. intelligitur : nam regnum Dei non est in persuasibilibus huma-
nae sapientiae verbis.
2. Ubi vero Odes paene exstincta est, homines, etsi cetero-
quin doclissimi, coelesti lumine privali, alta illa sacrae doctrinae
praecepta non capiunt : ad quos cum orator se demiserit paullis-
per, id semper providebit, ut per haec humana viam sibi ad
divina sternal.