Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
284 ARTIS BICEXDl P. III. LlB. IV.
adhibentur arles, lamen facile declaratur, ulrum is, qui dicat,
tantummodo in hoc declamatorio sit opere jactatus, an ad di-
cendum omnibus ingenuis artibus instruclus accesseril.
Quid de 2. Modum ut tcncas , cave, ne cestus aut vocis varia-
modo. ' ' ®
tiones sint frequentiores; ne res omnes imitando ad vivum
exprimere labores; denique ne actio sit nimia quadam
cura et diligentia exculta,
Qt. 1. Ut orator non debet legenti similis pronunliare, ita neque
immerito reprehenditur pronunlialio vultuosa, et gesliculationibus
molesta^ et vocis mutalionibus resultans.
2. Itaque quod superius docui , non esse , quidquid dicalur ,
ostendendum, id non solum in manibus, sed in omni gestu ac
IJ- voce servandum. Non enim in illa periodo: Caedcbalur virgis in
medio foro Messanae — motus laterum, qualis esse servorum ad
verbera solet, torquendus ; aut vox, qualis dolore exprimitur,
eruenda ; cum mihi comoedi quoque pessime facere videantur,
qui etiamsi juvenem agant, cum tamen in expositione aut senis
sermo , aut mulieris incidit, tremula vel effeminata voce pro-
nuntiant. — Generatim autem inter oratorem et scenicum , ut
miltam dignitatis rationes, hoc maxime interest, quod hislrio sic
omnia ex vero fingere debet, ul, quae gerunlur , nunc in ipso
fieri videantur; orator autem, quae facta sint vel fieri possint,
refert tantum et significat.
LIBER QUARTUS.
DE ELOQUENTIA SACRA.
Quisfinis. Finis eloquentiae sacrae est, religionis christianae
doctrinam hominibus persuadere.
1. Itaque ad hoc contendere debet, ut audientes illam doctrinam
et animo sincero complectantur, et ad ejus normam vitam omnem
componant. Quo facto confert ad summum finem omnis sacri
ministerii , qui alius non est, quam honor divinus et aeterna
hominum salus.