Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROMj'NTIATIONE. 281
atque pronoininum obtinent vicem? ut in tanta per omnes gen-
tes nationesque linguae diversitate, bic mihi omnium hominum
communis sermo videatur haberi.
2. Ad alterum genus e. g. pertinet, si aegrum, tentantis
venas medici similitudine, aut citharoedum, formatis ad modum
percutientis nervos manihus, ostendas.
Ut ergo sine illis trunca esset actio ac debilis, ita hoc Quisutrius-
posterius genus quam iongissime in actione fugiendum est. Yd"?^"
Abesse enim plurimum a saltatore debet orator, ut sit gestus
ad sensus magis, quam ad verba, accommodatus : quod etiam
histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit. Ergo ut ad se
manum referre, cum de se ipso loquatur, et in eum, quem
demonstrat, intendere, et aliqua his similia permiserim ; ita
non effmgere status quosdam, et quidquid dicet, ostendere.
In reliquis autem gestibus servanda haec sunt : 1, In Quae aer-
rebus parvis, tristibus, mitibus, breves sint; magnis, lae-
tis, atrocibus extensiores. 2. Initio pauciores sint; at ubi
jam calor orationem concitaverit, etiam gestus cum ipsa
orationis celeritate crebescet. 3. Ne gestus manus et vul-
tus inter se discrepent. 4. Manus sinistra numquam sola
gestum recte facit, dextrae se frequenter accommodat ;
Sive in digitos argumenta digerimus, sive aversis in sinis-
trum palmis abominamur, sive objicimus adversas, sive in latus
utramque distendimus. In supplicatione eliam, invocationc, ado-
ratione plus affectus junctae exhibent manus.
5. Optime manus a sinistra parte incipit, in dextra de-
ponitur ; sed ut poni, non ut ferire videatur. G. Manus ^
cum sensu et incipiat et deponatur. 7. Ne cadat gestus ad
quasdam latentis sermonis percussiones et quasi pedes ,
tamquam rhythmum indicans; ut sit v. g. unus motus
novum crimen; alter C. Caesar; tertius et ante hanc diem
etc. 8. Ne sint digiti dispassi, nec fiant gestus paucis qui-
busdam exceptis , solo pollice et indice , reliquis digitis