Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
280 Aims DICENDI p. 111. LIB. HI.
i"- Aspectus semper eodem vertitur, quo gestus.
Excipe, quae aut damnare, aut non concedere, aut a nobis
reniovere oporlebit; ut idem illud vultu videamur aversari, manu
Aen. 3, 620 repellere: Dii, talem terris avertile pestem! — Hand equidem tali
1.3-35. ,
me dignor honore.
Brachia et 4.08. III. Bracliiorum manuumque gestus generatim sint
manus gene-
ratim. stgnificantes, varii et decori.
Saepe vagantur, similes quibusdam vocibus, quibus auris tan-
tum impletur ; si vero significant , quod locus postulat , neces-
sario sequitur varietas.
Quia de Ikacliii moderata projeclio continues et decurrentes lo-
brachiis.
Qt. COS maxime decet : at cum speciosius quid uberiusque di-
iTo Arcii. 8. cendum est, ut illud: Saxa atque solitudines voci respondent
exspatiatur in latus, et ipsa quodammodo se cum gestu
fundit oratio.
Haec autem cavenda sunt: 1. ne incomposite pendeant
deorsum, nec ut tela vibrentur; 2. ne, dum manus ges-
tum facit, lacertus corpori apprimatur : ne vicissim , in
quantum patet longitudo, brachium protendatur; 3. ne
agitentur brachia , ut consistere prope parum tutum sit ;
4. ne motus sint duri , ne exeant in angulos , similes
spasmo laborantis.
Manuum 4-09. IV. Manuum autem gestus duplicis sunt generis:
cfs^eraliiff' alii enim cum ipsis vocibus naturaliter exeunt, alii res
imitatione significant.
1. Prioris generis tam multi sunt, ut paene ipsam verborum
copiam prosequantur : nam ceterae partes loquentem adjuvant,
hae, prope est ut dicam, ipsae loquuntur. His poscimus, pollice-
mur, vocamus, diniittimus, minamur, supplicamus, abomiuamur,
timemus; gaudium , tristitiam , dubitationem , confessionem, poe-
nitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus. Non
concitant, inhibent, supplicant, probant, admirantur, verecun-
dantur? Non in demonslrandis locis ac personis, adverbiorum