Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
278- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
Idem ergo in pronunliandis verbis, quod in collocandis, ser-
vandum erit (n. 38.) ; cui rei ut assuescant tirones, ulile erit,
per aliquod tempus in iis, quae ediscunt, hujusmodi verba
diligenter quaerere, et signis notare. Si dubii haerent, senten-
tiam clara voce enuntienl, modo hoc, modo illud vocabulum
tentantes. — Ceterum haec maxime virtus canlu, quem dixi,
plane excluditur; nec tamen ullum est vitium pronunliandi aut
frequens magis aut magis noxium, quippe quo tota eloquendi
vis intereat, nec raro ipsa offuscetur perspicuitas.
Quid deinde. Sequitur, ut similiter sententiae quaedam et toti inter-
dum loci intentiori voce dicantur. Quod sua sponte ser-
vabit, qui tertium, quod summum est, praestiterit.
Quidmasi- ^^D. Curandum scilicet maxime, ut omnes animi motus,
qui insunt in oratione, pronuntiandi ratio exprimât.
Cic,. 1. Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet
vultum, et sonum, et gestum; totumque corpus hominis, et ejus
omnis vullus, omnesque voces, ut nervi in fidibus, ila sonant,
ut a molu animi quoque sunt pulsae.
2. Quae autem voces diversis animi motibus respondeant, si-
gillalim anquirere , non vacat. Nam etiamsi oratione explicari
possint , qui tamen illas natura et exercitatione non didicerit ,
multo minus praeceptis discet. Breviter de iis agunt Cicero et
Quintilianus II. cc.
Quaeadhoc Ad lioc duo juvabunfc : 1. observare homines vero quo-
libet afTectu concitatos.
Attamen non omnia, quae in obvio quovis notaveris, imilanda
esse exislimes. Aliter enim homo rudis et agrestis, aliter moratus
et urbanus eosdem animi motus prae se fert; et quae homini
dolore vel iracundia impoli indulgenlur, saepe in oratore insigni-
ter notantur.
2. Conari, ut ipsi afficiamur , et ardescenti motui qua-
dam mentis libertate nos permittere. (Vide tamen n. 356.
extr.)