Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
290- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
fdcuu^*^ I. Facilis est locutio ex ipsa pronuntiatione prompta et
leni.
1. Ne ergo litteras , syllabas, vocabula dure prolrudas, aut
quibusdam quasi tota pectoris mole incumbas ; sed leniter, quan-
tumvis plana el distincta, fluat oratio. Cicero quidem de Catulo :
Br. 74. Suavitas vocis et lenis appellatio liiterarum bene loquendi famam
Qt. confecerat. Qua in re multum potest exercitatio : Demosthenes ,
quo facilius verba ore libero exprimerel, calculos lingua volvens
dicere domi solebat.
Id. 2. Cavendum eliam, ne spiritus crebro receptus concidat sen-
tentiam; nec eo usque trahatur, donec deficiat; neque diu, neque
cum sono, neque omnino ut manifestum sit, recipialur. Exercendus
autem est, ut sit quam longissimus.
quae mo- 401. II. Ad moderandam vocem mediis utamur sonis ;
deratft. , .
H. qui cum augenda intentio est, excitandi, cum summit-
tenda, sunt temperandi.
Vox enim ima vim non habet, summa neque satis flecti, ne-
que diutius ferrc inlentionem potest. Quare nunquam ultra vires
urgenda est. Nam et suffocatur saepe, et majore nisu minus
clara est, et interim elisa in ilium sonum erumpit, cui Graeci
nomen a gallorum immaturo canlu dederunt (xAwa-^îV).
Uiivarian- 402. HI. Varianda autem ita est pronuntiatio , ut vi-
tatis vitiis, quae fzovozo-/tx cantus dicuntur, rebus et sen-
tentiis vocem accommodemus.
Quid mono- M-Qvorov'ix cst Una quacdam spiritus ac soui iutcntio : quae
Cf.' Qt. quidem non modo in tota oratione, sed etiam in iisdem
partibus, atque adeo in singulis sententiis, vitiosa est.
1. Ne igitur dicamus omnia clamose, quod insanum est; aut
intra loquendi modum, quod motu caret; aut submisso mur-
mure, quo etiam debilitatur omnis intentio. Nec iisdem tonis
ordiamur, narremus, in molus exardescamus, nec eadem voc«
doleamus, irascamur, cohortemur.
2. In iisdem partibus iisdemque affectibus sint lamen quaedam
non ita magnae vocis declinationes, prout aut Verborum digni-