Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROMj'NTIATIONE. 275
periodo Aeneidis suspendi vocem vult post verba cano, ah oris,
Italiam,projugxis. Post litiora autem fit dislinctio, quia inde alius
incipit sensus. Dici non potest, quam turpiter saepe obscuretur,
vel etiam mutetur sensus orationis, si inepta pronuntiatio aliter
verba separat et jungit, quam sententiae ratio postulat.
2. Sed in ipsis etiam dislinctionibus tempus alias bre- q*.
vius , alias longius damus.
Interest enim sermo fmiatur , an sensus, Itaque illam disticti-
onem, Ullora, protinus altero spiritu insequar; cum illuc venero,
atque aliae moenia Bomae, deponam, et morabor, et novum rursus
exordium faciam. Quare etiam non idem tempus intervallis ejusdem
periodi dabis. — In his igitur plurimum juvat recta inlerpungendi
ratio: quippe quae intervalla, et quo loco et quanta sint facienda,
indicet.
Virlus autem distinguendi forlasse sit parva , sine qua tamen Qt.
esse nulla alia in agendo potest.
399. III. Inter celeritatem tarditatemque loquendi me-
dium quoddam tenendum esse constat.
Nec enim volubilitate nimia confundenda, quae dicimus; qua Qt,
et distinctio perit, et affectus, et nonnunquam etiam verba
aliqua sui parte fraudantur. Cui contrarium est vitium nimiae
tarditatis : nam et difficultatem inveniendi fatetur, et segnitia
solvit animos, et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis
aquam perdit (1). Promptum sit os, non praeceps; moderatum,
non lentum.
§ II.
De pronunliatione ornata,
400. Ut ornata sit pronuntiatio, primum quidem facit Qaac oma-
ipsius vocis jucunditas; tum vero locutio facilis, modéra-
ta , varia et gravis.
(1) Oratoribus in judicio ccitura ad dicendum tempus definiri »olebat; uteban-
tur auteia veteres horologio aquario.