Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
274- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
dixi ante, piurimis in rebus, quod rnaxime est utile, id nescio
quo pacto etiam decet maxime. Nam ad vocem obtinendam nihil
est utilius , quam crebra mutatio ; nihil perniciosius, quam eflusa
sine intermissione contenlio. Quid? ad aures nostras et actionis
suavitatem, quid est vicissitudine, et varietate, et commutatione
aplius ?
qt. Non alia est autem ratio pronuntiationis, quam ipsius ora-
tionis, nam emendata, dilucida, ornata et apta esse debet.
§ I.
De pronuntiatione emendata et dihicida.
Quaeemen- 397. Emendata erit pronuntiatio, si fuerit os facile,
data.
^Qt.^f.dcor. explanatum , jucundum, urbanum , id est, in quo nulla
neque rusticitas neque peregrinitas resonet.
Singula hujus loci praecepta exequuntur grammatici.
Qnae per- Perspicuam autem locutionem reddunt tria : si loquimur
spicua.
articulatim; si distincte; si nec festinanter, nec tarde.
Quid arti— I. Articulatim loquitur, qui verba tota exigit, nec so-
cuiatlin.
lum syllabas, sed litteras quoque omnes definite h. e. suo
quamque sono efTert,
Qt. Verumtamen ut est necessaria verborum explanatio, ita omnes
imputare , et velut adnumerare litteras, molestum et odiosum.
De or. 8,11. Quare Cicero: Nolo, inquit, exprimi litteras putidius, nolo obscurari
negligentius; nolo verba exiliter exanimata exire , nolo inflata , et
quasi anhelata gravius.
Ouiddistin- 398. II. Distincta erit oratio , si et incipias, ubi opor-
tet, et desinas. Nec tamen sufficit, hoc modo sententiae
principium et finem monstrasse, sed 1. observandum etiam,
quo loco sustinendus et quasi suspendendus sit sermo ,
quo deponendus.
hitra unius enim sententiae ambitum multae saepe morae fa-
ciendae , quibus sententia non exire , sed suspend! videatur.
Interest ergo plurimum , ut id fiat loco. Quintilianus in prima