Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PROMj'NTIATIONE. 273
2. Cujus quidem rei si causa quaeralur, certe non tam refert,
qualia sint, quae intra nosmetipsos composuimus; quam quomodo
efferantur; nam ita quisque, ut audit, movetur. Porro cum valeant
multum verba per se , et vox propriam vim adjiciat rebus , et
gestus motusque significet aliquid; profecto perfectum quiddam
fieri, cum omnia coierunt, necesse est. Adde quod multa saepe Cic.
verba et sententiae acutae non acutorum hominum sensus prae-
tervolant: actio, quae prae se molum animi fert, omnes movet.
Postremo hoc quasi sermone corporis tota vis verborum et sen-
tentiarum sensibus subjicitur; per sensus autem multo magis mo-
vetur animus , quam sola rerum intelligentia.
395. Tria autem praestare debet pronuntiatio, conciliet, ouacprac-
stare debeat-
persuadeat, moveat; quibus natura cohaeret, ut etiam de- Qt.
lectet,
1. Conciliatio fere aut commendatione morum , qui nescio
quomodo ex voce etiam atque actione pellucent, aut orationis
suavitate obtinetur ;
2. Penuadendi vis affirmatione, quae interdum plus ipsis pro-
bationibus valet; fiducia igitur appareat et constantia, utique si
auctoritas subest.
3. Movcndi autem ratio aut in repraesentandis est, aut imitandis
affectibus.
4. Ita Quintilianus ; addenda tamen est perspicuitas, quae pro-
nuntiatione et gestu majorem in modum augetur.
ART. I,
DE VOCE. «
396. Ad actionis usum atque laudem, ait Cicero, maxi- Qui eier-
cenda.
mam sine dubio partem vox obtinet : quae primum est
optanda nobis ; deinde quaecumque erit, ea tuenda ; cui
equidem magnopere censeo serviendum.
Si quaeris, quemadmodum serviatur, exercitationi vocis
praecepta, quae de ratione pronuntiandi tradituri sumus,
moderari debent.
Illud modo non videtur hoc loco praetermittendum, quod, ut clc.