Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE MEMORIA. 271
Certa sunt enim non solum in digerendis quaestionibus, sed
etiam in exequendis, si modo recte dicimus, prima ac secunda
et deinceps; cohaeretque omnis rerum copulatio, ut ei nihil
neque subtrahi sine manifesto intellectu, neque inseri possit.
Etiam quae bene composita erunt, memoriam serie sua du-
cent : nam sicut facilius versus ediscimus, quam prosam ora-
tionem, ita prosae vincta, quam dissoluta.
2. Proderit per partes ediscere; et hae partes non sint
perexiguae, sed ut quisque finietur locus.
3. Initia harum partium notis seu imaginibus signanda
sunt.
Hunc in fmem singulae illae partes a novo versu incipien-
dae; imaginibus autem utendum est, quales Cicero commendat,
agentibus, acribus, illustribus, explicatis, insignitis, quae oc-
currere celeriterque percutere animum possint.
k. Illud etiam neminem non juvabit, iisdem , quibus
scripserit, chartis ediscere.
Nam similis legenti velut oculis intuetur non paginas modo
sed versus prope ipsos; et si litura aut adjectio aut mutatio
interveniat, signa sunt quaedam, quae intuentes deerrare non
possumus.
5. Optimum erit pronuntiare, quae ediscimus.
Quum enim tacite ediscimus, subeunt velut otiosum animum
plerumque aiiae cogitationes, propter quas excitandus est voce,
ut duplici motu juvetur memoria, dicendi et audiendi. Sed haec
vox sit modica et magis murmur.
6. Nec sine causa suadent, tempore matutino aut ante
somnum ediscere.
Hic illud etiam notandum, minime fidelem esse paulo tardio-
ribus ingeniis recentem memoriam. Mirum dictu est, nec in
promptu ratio, quantum nox interposita afferat firmitatis; quae
statim referri non poterant, contexuntur postero die; confir-
matque memoriam idem illud tempus, quod esse in causa solel
oblivionis.