Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOCUTIONE. 267
386. II. Ornatus non in amplificatione tantum, sed
ipsis quoque probationibus, prout res permiserit, frequen-
ter usurpandus. Sed hic ornatus virilis et fortis et sanc- ibid. 3.
tus sit, nec elTeminatam laevitatem , et fuco ementitum
colorem amet, sanguine et viribus niteat.
Belle hoc loco Fabius in eam sententiam disputât, veram
speciem nunquam ab utilitate dividi. (cf. n. 4.) Qui alibi : Ne 5, u.
iis quidem, ait, consentio, qui semper argumenta sermone
puro, dilucido et distincto, ceterum minime lato ornatoque pu-
tant esse dicencla. Namque ea distincta quidem ac perspicua
debere esse confiteor : in rebus vero minoribus eliam sermone
et verbis quam maxime propriis et ex usu. At, si major erit
materia, nullum ornatum iis, qui modo non obscnret, subtra-
hendum puto. Nam et saepe plurimum lucis affert ipsa transia- ^
tio; quoque quid est natura magis asperum, hoc pluribus con-
diendum voluptatibus. Nisi forte existimamus Ciceronem haec
male, ipsa argumentatione, dixisse, ailcre leges inter arma et
gladium nobis interdum ab ipsis jmrrigi legibus. His tamen ha-
bendus modus, ut sint ornamento, non impedimento.
387. III. Brevitas licet multis in partibus diligenter Quiddebre-
quaerenda sit, generatim tamen copiosa , quam praecisa
dictio oratori est utilior.
Neque sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas et qt. 10,1.
eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogita-
tionibus judicem, et saepius ineruditum, captanda nobis est. —
Quapropter orator saepe sententiam pluribus, quam in scrip-
tione necesse fuerit, explicabit, eademque de causa
Non raro etiam idem pluries dicere debebit; qua tamen Quid, »i
, 1.1/. pluries idem
in re haec duo servabit, primum, ut loco id faciat, deinde aidt.
cum pluries dicit idem, ne dicat eodem modo.
1. Facile videris, id fieri non debere, nibi in loco vel ad
intelligendum difficili, vel ad movendum gravi, ut :
^yjXofjLXi Tchvu vfjixq fcsrk Trxpp-i^ijicti; è^erxaxi tx xxpSvrx yrpxy^ De Chors.
~ / , ^ , ^ «r post exord.
fixrx rifj toae/, xx) cxe^^Xü^xi^ t/ jroiovf^ey xvrbt wvy kxi gxaq rn^yj^^-^^r