Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
m
DE DISPOSITIONE. 2il
quae dicuntur, hoc inter se cohaerent, quod singula tractantur
ul argumenta, quihus proposita quaepiam senlenlia demonstre-
lur. Sed conlingit, maxime cum dura est ipsa propositio, ut
orator non sumat sibi unam sententiam toto orationis cursu
probandam, sed potius vario rerum genere audientium mentes
pertractet, donec tandem itl^ quod sibi proposuit, aggredi directo
audeat. — Talis est oratio S. Chrys. in Eulrop. Propositum erat, ut
populus, nedum ulciscerelur Entropium, veniam potius ei ab impe-
ratore flagitaret; neque vero, nisi quae ultimo loco dicla sunt, tan-
quam argumenta, quibus talis propositio probetur, considerari
possunt; sed quae vir eloquentissimus de vanilale rerum hu-
manarum, de commutatione forlunae etc. praemisit; haec ni-
mirum mirifice animos ira concitalos emolliere, et ad propo-
sitionem illam aequis auribus excipiendam comparaverunl. Adeo
verum est, a fine maxime pendere, ut una sit et simplex
oratio. Hic lamen modus dicendi longe difficillimus est.
SchoL 2. Qui magna dicendi facultate, el animorum summa
cognitione praediti sunt, nonnunquam inter orandum disposi-
lionem feliciter mulaverinl; sed minus peritis id longe pericu-
losissimum. — Dispositio scilicet tola semper accommodanda
est audilorum prudentiae et affeclui. Jam vero, quam quodvis
argumentum vim sit habiturum, non semper accuralissime prae-
videlur. Itaque summus ille orator, cum alios, quam expecla-
verat, motus in iis, qui audiunt, animadvertit; res alias brevius,
latius alias dicet, alias omittet, aliarum ordinem convertet;
haud secus atque imperator aciem aliter et aliler inter prae-
liandum disponil. — Sed, qui minus fuerint hujus artis periti,
et in judicandis audiloribus saepissime falluntur, et mutanda
disposilione perlurbari soient.