Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
r
254- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
1..Neque enim tantum habent curae, ut non sit dandus etiam
fortunac locus. — Et certe hujusmodi modus, quo magis est ve-
rus et naturalis, eo etiam facilius transfunditur in audientes.
2. Ita tamen affectum animi orator sequatur, ut iisdem fere,
quas tractavit, rebus insistât. Nova enim argumenta, quae su-
bito occurrunt, et difficilius judicantur, et dicentem, nisi sit
magnae facultatis, perturbant.
Ouae 7i- 367. Hoc etiam in omni amplificatione providendum, ut
cum jam inflammari coeperit oratio, abstrusa et erudita,
minuta quoque et exquisitum sermonis cultum vitemus.
1. In erudita oratione intentione ingenii animus refrigescit;
itaque inter amplificandum non est nisi brevissime argumen-
tandum.
Paît. 17. 2. Nec quidquam in amplificatione nimis enucleandum est :
minuta est enim omnis diligentia-, hic autem locus grandia re-
quirit.
Ot. 9, 3. 3. Quis ferat contrapositis, et pariter cadentibus, et consimi-
libus irascentem, flentem, rogantem? cum in his rebus cura
verborum deroget affectibus fidem : et ubicunque ars ostenta-
tur, Veritas abesse videatur. cf. n. 148.
Quae am- 368. lila denique amplificatio ad vincendum vim maxi-
pi iac. ralen-
tissima. mam habet, quae plures motus, sed inter se convenientes,
miscet.
1. Talis enim oratio animum undique aggreditur, et quasi
multiplicato impetu oppugnat.
2. Convenientes inter se motus non illi solum putandi sunt,
qui inter se similitudinem habent, ut ira et indignatio, sed qui-
cunque in re, quam tractamus, simul nasci possunt, ut saepe
metus simul et fiducia, misericordia in reum, ira in accusato-
rem, el vicissim.
En tibi praeclarum exemplum :
Liv. 2S, 9. fer ego te, fili, quaecunque jura tiberos jungunt parentibua,
precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et pati omnia
infanda veils, Paucae horae sunt, intra quas jurantes, per