Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DÏSPOSITIOXE.
m
360. Genera autem amplificationis sunt duo , quorum
licet utrumque orationem ampliorem faciat, alterum tamen
rei gravitatem potissimum elocutione declarat, unde am-
plificatio verborum dicitur, alterum rerum congerie et pon-
déré movet, quare amplificatio rerum appellatur.
1. Prius illud genus, quod graece auÇ^ff/^ vocatur, plus habet
diffusionis et circuitus, atque rem unam eandemque per justam
commorationem variatis verbis, sententiis, figuris tractat.
lèis tandem aliquando, quo te jampridem tua isla cupiditas
effrenala ac furiosa rapiehat. Neque enim tibi haec res offert
dolorem, sed quandam incredihilem volupiatem. Ad hanc te
amentiam natura pcperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
Nunquam tu non modo otium, sed ne bellum quidem nisi nefa-
rium concupisti. Nactus es ex perditis, atque ab omni non
modo fortuna, verum etiam spe derelictis, conflatam improborum
manum. Hic tu qua laetitia perfruere? quibus gaudiis exsultabis?
quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numéro tuorum
neque audies virum bonum quemquam, neque videbis? Ad hujus
vitae Studium meditati sunt Uli, qui feruntur, labores lui; ja-
cere humi non modo ad obsidendum stuprum, verum etiam ad
facinus obeundujn, vigilare non solu?n insidiantcm somno ma-
ritorum, verum etiam bonis occisorum, Habes, ubi ostentes illam
praeclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiae rcrum om-
nium, quibus te brevi tempore confcctum esse senties. Tantum
profeci tum, cuvi te a consulatu repuli, ut cxul potius tentare,
quam consul vexare rempuhlicam posses : atque ut id, quod
esset a te scelerate susceptum, tatrocinium potius, quam bellum
nominaretur.
Vide etiam in eadem oratione c. 7.
2. Alterum, quod tkhccciq dicitur, paucis saepe verbis rem
in summam extollit magnitudinem, gravissima scilicet adjuncta
conglobans.
Dura, médius ftdius, mihi jam fortuna populi Romani et cru-
delis videbatur, quae lot annos illum in hanc rempublicam in-
sultare (videret et) pateretur. Polluerai stupro sanctissimas re-
ligiones : senatus gravissima décréta perfregerat : pecunia se
Quae ge-
nera.

r7o

1, Cat. 10.

Pro MU. 32.