Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
248- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
ilia, quae recte a bono poëta dicta est flcxanima atque omnium
rcgina rerum, oratio, ut non modo inclinantem excipere, aut
stantem inclinare, sed etiam adversantem et repugnantem, ut
imperator bonus ac fortis, capere possit.
ua"rii modus' Quodsl, qui audit, non modo quietus, sed contra
quam volumus affectus sit, plerumque insinuatione (n. 304.)
opus erit.
1. Primum igitur orator prae se ferat animum in audientes
quam maxime benevolum, et principio quidem, quoad licet,
iis consentira videatur.
2. Paullatim deinde ad ieniendos motus delabetur, nunc qui-
dem relictis contrariis argumentis, sua proferet, ut odium mi-
sericordia, metum fiducia vincat; nunc recta adversarium ado-
rietur, praesertim si fraus aliqua, vel repugnantia in dictis os-
tendi potest; interdum etiam vanam perturbationem risu explo-
det, sed id quidem circumspecte, ne irritet animos.
3. Lenitis jam motibus, qui adversi erant, cum audientes er-
rorem suum agnoverint, animos iis saepe addere orator, et os-
tendere debebit, quo pacto a coeptis desistere sine dedecore et
damno possint.
§ in.
quomodo ipsa amplificatio instituenda sit.
Quibusdif- 359. Amplificatio differt ab argumentatione materia, fine
ferat ab ar- , ^ ...
gnmentatio- et tractatione.
ne.
1. Materia ; nam argumentatio adhibctur ad res omnes, am-
plificatio vero nonnisi ad res magnas et graviores causas.
2. Fine ; proprium est enim argumentationi rem dubiam pro-
bare; amplificationi contra, re jamjam confirmata, voluntatem
llectere.
3. Tractatione : nam argumentatio magis presse et argute
proponit, ac sedate fertur instar amnis leniter fluentis; amplifi-
catio vero fuse et graviter explicat, et pelagi in morem intu-
inescit.
as