Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
246 artis dicendi V. iii. lib. ii.
odio, dolore perturbandi, sed saepe etiam spe, amore, fiducia
ad virtutem pelliciendi, et rebus divinis, ut ita dicam, conci-
liandi sunt.
Ibid. 51. 2. Neque parvis in rebus adhibendae sunt hae dicendi faces,
neque ita animatis hominibus , ut nihil ad eorum mentes ora-
tione flectendas proficere possimus, ne aut irrisione, aut odio
"digni putemur, si aut tragoedias agamus in nugis, aut convel-
lere adoriamur ea, quae non possint commoveri.
§ n.
ql'aenam ad ciendos motus sint generatim necessaria-
Quid in ipso 356. I. Summa, ait Fabius, circa movcndos affectus in
oratore. , -, i . • •
6,2. hoc posita est, ut moveamur ipsi.
Or.38. 1. Cicero de se fatetur: In concitandis motibus nulla me in-
genii, sed magna vis animi inflammat, ut me ipse non teneam.
Nec umquam is, qui audiret, incenderetur, nisi ardens ad eum
perveniret oratio.
2. Tres autem hujus rei causas affert Quintilianus: 1. Omnis
in hoc genere Imitatio (i. e. simulatio) ridicula fuerit. 2. Veri
alTectus, ut luctus et ira, indoctos etiam saepe faciunt eloquentes.
3. Denique non incendit, nisi ignis, nec madescimus, nisi humore.
In eandem sententiam pulcherrime disputât Cicero de or. 2,
45. 40.
Quimovea- Ut vero afficiamur ipsi , omnis quidem acris cogitatio
tur ipse. fgçii-^ plurimam ad hoc vim habent illae, quae vocan-
Qt.6,3. tur visiones, per quas imagines rerum absentium ita re-
praesentantur animo, ut eas cernere oculis ac praesentes
habere videamur.
Has quisquis bene conceperit, is erit in affectibus potentissi-
mus. Ut hominem occisum querar; non omnia quae in re prae-
senti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor
ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit?
vel rogabit? vei fugiet? non ferientem, non concidentem vide-
bo? non animo sanguis et pallor et gemitus, extremus denique
expirantis hiatus insidet? Insequetur è-Mpyetx, quae a Cicerone