Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DISPOSITIONE. 243
etiam quaestionibus, vel universis vel interdum singulis, Qt. 4, 3.
opportune potest subjungi , cum res postulat, aut certe
permittit, atque eo vel maxime illustratur ornaturque ora-
tio, sed, si cohaeret et sequitur, non si per vim cunea-
tur, et quae natjura juncta erant, distrahit.
350. II. Facetiae ipsa hilaritate benevolentiam conciliant, Quidprosint.
ne or. 2,68-
acumen ingenii ct doctrinam oratoris significant, frangunt "i-
saepe adversarium, odiosasque res, quas argumentis dilui
non facile est, joco risuque dissolvunt.
Duo autem sunt genera facetiarum, quorum alterum re "j™®'®-
tractatur, alterum dicto,
1. In priori describunlur liominum mores, et ita effinguntur,
ut aut re narrata aliqua, quales sint, intelligantur, aut imitatione
brevi injecta, in aliquo insigni ad irridendum vitio reperiantur.
V. pro Sext. c. 8. (n. 85.)
2. In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae
quodam acumine movetur. v. n. 275.
351. Jam vero perquam diligenter videndum est, qua Quae sci-
,.,.,. vanan
in re et quo modo ridicula sint tractanda. ibia.
Materies omnis ridiculorum est in istis vitiis, quae sunt in re,
in vita hominum neque carorum , neque calamitosorum ,
neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi vi-
dentur.
1. Parcendum est maxime caritati hominum, ne temere in eos
dicas, qui diliguntur. Illud quoque videndum, ne dicteria, in
quos nolis, cadere possint: quod Phillppo cuidam accidit. Pu-
sillus testis processit: Licet, inquit, rogare? Philippus. Tum quae-
sitor properans: Modo breviter. Ilic ille: Non accusabis; perpu-
sillum rogabo. Ridicule. Sed sedebat judex L. Aurifex, brevior
ipse, quam testis. Omnis est risus in judicem conversus.
2. Nec insignis improbitas et scelere juncta, nec rursus mise-
ria insignis agitata (i. e. dicteriis vexata,) ridetur. Facinorosos
enim majore quadam vi, quam ridiculi, vulnerari volunt: mise-
ros illudi nolunt, nisi si se forte jactant.