Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
»E DISPOSITIONE. 237
§ II.
de isc argumentationcm.
342. Argumentationum in oratione usus est multiplex
ct varius. Nunc enim argumentationes apertae sunt et bre-
viter conclusae; nunc vero membra earum singula dilatata
copiosius; rursum haec membra in alium et alium ordi-
nem disposita; non raro etiam plura orationis capita aut
integrae partes, quin tota oratio, una argumentatione com-
prehensa.
1. Brevis et apertae argumentationis exempla jam dedi.
2. Dilatantur argumentationes addita singulis membris aliqua
vel expositione vel probatione. Ita Cicero dilemma tractat:
/Wende enim paui/isper, cogiiationemque sohrii hominis piinc- 2. Phii. la
tum temporis suseipe. Ego, qui sum illorum, ul ipse fateor.,
familiaris; ut a te arguor, socius, nego quidquam esse medium :
confiteor eos, nisi liberatores populi Romani consereatoresquc
reipublicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas,
plus etiam quam parricidas esse : siquidem est atrocius, pa-
triae parentem, quam suum occidere. Tu, homo sapiens ct con-
siderate^ quid dicis? Si parricidae : cur honoris causa a ie
sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appel-
lati? cur M. Brutus, te referente^ legibus est solutus, si ab
urbe plus quam decem dies abfuissei? cur ludi Apollinares in-
credibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto et
Cassio datae? cur quaestores additi? cur tegatorum numerus
aucius? Atque haec acta per te. Non igitur homicidae. Sequitur,
ut liberatores tuo judicio sint : quandoquidem tertium nihil potest
esse. Quid est? num conlurbo te? non cnim fartasse satis,
quae distinctius dicuntur, intelligis. Sed tamen haec summa est
conclusionis meae : quoniam scelere a te Uberati sunt, ah eo-
dem te amplissimis praemiis dignissimos judicalos.
Vide etiam pro Rose. Amer. c. 33. Erat tum mullitudo.
3. En epichirema, in quo ordo naturalis servatus est :
Sententia probanda : Atque hoc ego plus onerls habeo ^ quam verr. 3,2.
qui ceteros accusarunt ;