Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
236- ARTIS DICEîfDI P. III. LIB. III.
seorsum singula considerare; sic facilius universa frangentur.
2. Sed eadem de causa raro ab oratoribus adhibetur, nisi
forte singulis membris uberius expositis et probatis.
^st argumentatio, qua audientibus
Deinr. 1,31. quaedam res propter similitudinem earum rerum,
quibus adsenserint, probetur.
sen.er.7C. 1. Navis bona dicitur, non quae pretiosis coloribus pic ta eat,
nec cui argenteum aut aureum rostrum est; sed quae stabilis
est, flrma, vetox et non sentiens ventum, Gtadium bonum di-
ces, non cui auratus est battens, nec cujus vagina gemmis
distinguitur; sed cui ad secundum subtitis est actes, Reguta,
non quam formosa, sed quam recta sit, quaeritur. Ergo in
homine quoque nihit ad rem pertinet, quantum aret, a quam
multis salutetur, sed quqm bonus sit,
deinv. 1,33. 2. Hoc igitur in genere duo diligenter observanda sunt, pri-
mum, ut illud, quod inducemus per similitudinem, ejusmodi
sit, ut Sit necesse concedi; deinde ut illud, cujus confirmandi
causa fiet inductio, simile iis rebus sit, quas induxerimus.
Schot, Inter argumentationes a nonnullis numeratur etiam cot-
tectio, Haec quinque partibus constat : propositione, quae, quid
probandum sit, summatim enuntiat; ratione, qua propositum
verum esse monstratur; confirm a tione, quae rationem ipsam
pluribus argumentis tuetur; exornatione, quae prius dicta illus-
trius declarat et amplificat; conctusione, quae argumenta brevi-
ter colligens, quod initio propositum fuerat, concludit. Itaque
haec non tarn est argumentatio, seu argumenti expositio et
certa forma, quam loci alicujus uberior et varia tractatio, fixis
tamen capitibus comprehensa. Ad eam formam interdum tota
oratio revocatur, ut 4. Cat. Propos. Hic dies suppticatione deo-
rum cetebrandus est, Rat. Quia Cicero hodie rempuhlicam ser-
vavit, Conf. Nam Catilinae conjurationem manifeste compertam
disperdidit, Exorn. Fuit haec singula ris industria et fortuna, ut
tanta et lam crudelis conjuratio sine sanguine civium extingue-
retur, Cond. Ergo hic dies etc, —