Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
BE DISPOSITIONE.
233
Argumenlatio est explicatio argumenti: quae fit duplici ouid»it.
modo; exponendo vel ratiocinando.
1. Ut argumenti vis sentiatur, satis est interdum, verba ali-
qua uberius exponere, res describere, gesta narrare, notiones
definire.
2. Sed plerumque necesse est, ea, quae dubia aut ignota
sunt, certis et cognitis rationibus probari. Quare argumenlatio
restriclius accepta definitur : Oralio, qua propositio minus nota
ex magis nolis deducitur.
Hujus igitur argumentationis varias species seu formas expo-
nemus, post de earundem usu qiiaeremus.
§ I-
DE FORSIIS ARGUMENTATIONIS.
336. Formae argumentationis frequentiores sex sunt :
syllogisrnus, epicherema, enthymema, dilemma, sorites
et inductio.
I. Syllogismus est' argumentatio constans tribus propo-
sitionibus, ita inter se dispositis, ut concessis duabus prio-
ribus, tertia necessario admittenda sit: Omnis ars honesta
laudanda est; atqui rhetorica est ars honesta; ergo rhetorica
est laudanda.
1. Prima syllogism! propositio Major, altera Minor vel As-
sumptio, tertia Conclusio dicitur; prima et secunda eliam Prae-
?nissae vocantur.
2. Vis autem hujus argumentationis, ad quam omnes aliae
revocantur, unde emanet, accipe. In omni syllogismo de sub-
jecto conclusionis (hic : /-Af/öWfl) praedicalur idem, quod de
subjecto majoris (ars honesta) praedicatum erat (laudanda est);
id autem recte fieri, minor ostendit, declarans, subjectum con-
clusionis in subjecto majoris, ut partem seu ut speciem in ge-
nere, contineri. Quod enim de loto genere, id etiam de singulis
partibus affirmari vel negari potest.
337. II. Epicherema est syllogismus, in quo vel majori,
Quot (int.
Quid «J-11«-
gi jraufl.


1 «pl-
aa.
Qnid «pi-
ch .Tema-