Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
232 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
nies, et ea, quae sanare nequeas, exulceres; ne quid posueris,
aut aperte falsum, aut ei quod dixeris, dicturusve es, contra-
rium, aut genere ipso remotum ab usu loci vel temporis.
çt. 11, 1. 2. In 7no(lo autem dicendi ea nocent maxime, quae vitia ip-
sius oratoris ostendunt. Fugienda igitur omnis sui vitiosa jacta-
tio, praecipue eloquentiae, Reprehensus est in hac parte non
mediocriter Cicero, quamquam is quidem rerum a se gestarum
major, quam eloquentiae fuit in orationibus utique jactator. Et
plerumque illud quoque non sine aliqua ratione fecit. — Hu-
miliora illa vitia : summissa adulatio, affectata scurrilitas, in
rebus ac verbis parum modeslis ac pudicis vilis pudor, in omni
negotio neglecta auctoritas. Denique ut humanitas, facilitas, mo-
deratio, benevolentia in oratore sunt jucundissimae, ita impu-
dens, iumultuosa, iracunda oratio abalienat animos.
Deor.2,75. 3. Personarwn magna est ratio habenda. Vide, ut quae sunt
in iis, quos defendis, invidiosa audientibus, mitigés extenuando,
nec laudando et efferendo invidiosiora facias; ne in homines
caros audientibusque jucundos sine praemunitione orationis acer-
bius et contumeliosius invehare.
Ouidsivitu- 334. VI. Magna denique cautio necessaria est, si quan-
perandus au-
ditor. do ipse auditor reprebendi debet.
Qt. 11, 1. Itaque non libenter id facere videaris; quae autem objicis,
errori potius, ignorantiae, casui, quam malignitati attribuas;
nec in omnia impetum facias, sed in id solum, quod expug-
nandum est, quin etiam reprehensionem aha laude compenses;
denique audientes, etiamsi erraverint, a te magni fieri et diligi
ostendas.
ART. III.
DE ARGUMENTATIONE.
335. Monendi sunt tirones, in hanc eloquentiae partem,
quae in docendo posita est, ut acri studio incumbant; ne
) forte , ea neglecta , in amoenioribus locis desideant, aut
antequam rem satis demonstraverint, in motus exardes-
cant; quod utrumque est vitiosissimum.