Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
230 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
dilas; deinde inquires in naturam ejus rei, -ex qua (ot pestes
nascantur; postremo poenas a Deo infligendas dices, cf. exem-
plum primum.
Ex quibus omnibus patet, argumenta non ex genere suo,
sed ex adjunctis causae, ut seligenda, sic collocanda esse. Qua-
propter male agunt, qui simul atque res, de qua dicant, con-
stituta est, nihil prius quaerunt, quam duas tresve partes, belle
scilicet ex logices praeceptis divisas; hoc enim est, quaerere
distributionem, antequam distribuenda, argumenta dico, cogno-
veris. Pejus etiam illi, qui, ut habeant partes, modo, quo
dixi, discretas, violenter argumenta ad commune aliquod genus
trahunt, et insuper loco, ubi futura erant potentissima, ex-
pellunt.
Art. II.
^^ DE TRACTA.NDIS ARGUMENTIS GENERATIM.
In tractati- 331. In omni tractatione oratori haec suni, providenda :
mam.
I. Primum, ut, quoniam tria sunt, quae ad persuaden-
dum valent, docere, conciliare, movere, constituât, quod-
nam ex his in re proposita potentissimum futurum sit.
Hoc quidem etiam cum quaerimus argumenta aut disponi-
mus, respicere debemus, multo tamen magis, cum tractamus
(n. 260.).
de.
Quid dein- II- Ex tribus illis rebus una prae nobis est ferenda,
Door.2,77. ut nihil aliud, quam docere velle videamur; reliquae duae
sicut sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis oratio-
nibus fusae esse debebunt.
Quid ter- III- Tertium est, ut, quidquid in causa boni est, di-
"i)™or, 2,73. ligenter persequamur , malum autem, quoad possumus,
fugiamus.
1. Mea, ait Antonius apud Tullium, ralio in dicendo haec
esse solet, ut boni quod habeat causa, id amplectar, exornem,
exaggerem; ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream : a malo
autem vitioque causae ila recedam, non ut id me defugerj