Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DISPOSITIOXE.
Ü29
ribus praemia proposita; terlium ab adjunctis personarum , ex-
ercitus et duces utrinque conferens; quartum a causa belli, iram
moyens în Romanos usque adeo superbos.
2. Confer Ciceronis orat. pro Mil. cum Demosthenis de Chers.
Cicero prius negat crimen: Non est insidiatus ; deinde : e/wz»
esset insidiatus , tamen reipubticae causa jure Ctodius occidi
potuisset, Apud Athenienses Diopithes accusatus erat, quod socios
diriperet etc; itaque deponendum et exercitum ejus dissolvendum
esse. Demosthenes primum; Esto, inquit, vera siJit omnia, sed
reipublicae causa non est dissolvendus exercitus ; deinde infirmât
accusationem , et rursum in Philippum ejusque patronos exar-
descit. Ergo contrarius ordo. Sed apud utrumque id, quod se-
cundo est loco positum, si praecessisset, in illis quidem rerum
adjunctis debile erat, ut consideranti patet; idem tamen sequens
et velut ex abundantia additum , etiam priora confirmât.
3. Dicendum est de peccato; argumenta habes ex rei natura,
ex efïectibus, ex adjunctis, a simili et contrario. Sed prima,
ut fere contingit apud auditorem indoctum , minus plana et
robusta tibi videntur; itaque incipe ab effectibus , ut jam per-
motus auditor ad rei naluram cognoscendam excitetur; conclude
per adjuncta, quae ut saepe, sic in hac materia vim maximam
ad movendum habent. Similia illustrent naturam , contraria per
varias partes disperges.
4. Probandum est, ritum quendam sacrum divinitus institu-
tum esse; argumenta suppeditant Scriptura, SS. Patres, usus
Ecclesiae, rationes congruae. Sed Scripturae sententiae vel mi-
nus perspicuae vel subtilius contra adversarios luendae. Ordire
igitur ab usu generali Ecclesiae, et haec antiquitatis memoria
ostendet, quomodo sint loci Scripturae interpretandi ; postremo
i^atrum auctoritates afferes, qui cum simul rationes congruas
exponant, habes, unde in hac parte postrema motus animorum,
etsi leniores, et exhortationem ducas.
5. Saepe etiam ejusdem generis argumenta dividenda erunt.
De avaritia, de ebrietate dicendum est. Plurima sunt argumenta,
sed robustissima paene omnia ex effectis; aliqua etiam a rei
natura, quae similibus, exemplis etc. illustrari possunt. Itaque divi-
^nda etfecta; primo demonstranda vitia, quae general cupi-