Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
T
DE DISPOSITIONE. 227
Akt. ï.
de collocatione argcmentorum.
327. In collocandis arguments id semper servandum, Qaid lem-
ut primo et extremo loco ponantur robiiSta. dum.^^"'^''
1. Res enim hoc postulat, ut eorum expectationi, qui audiunt, Dcor.2,77.
quam celerrime occurratur ; cui si initio satisfactum non sit ,
multo plus sit in reiiqua causa laborandum : maie enim se res
habet, quae non statim ut dici coepta est, melior fieri videtur.
2. Sed quoniam in orationis extrema parte res evincenda est,
id quoque semper providendum, ut quibusdam, quae excellunt,
concludamus.
328. Ceterum ex hac universa ratione triplex argumen-
torum collocatio pro varia rerum conditione probari potest.
Prima incipiens a firmis per firmiora gradatim ad fir- primacoi
locandi ratio.
missima progreditur.
Itaque haec dispositio , omnium sane praestantissima , tum
solummodo adhiberi potest, cum suppetunt argumenta praeclara
et plane selecta; quod tamen in genere sacro saepissime contingit.
Altera de firmissimis alia prima ponet, alia postrema, Altera.
Or. 15.
inculcabitque leviora. cf. adiior.s,
Ita Cicero; Quintilianus paulo aliter; nam firmum, ait primo 7,1.
loco, summo firmissimum, imbecilliora medio esse collocanda;
alque sic melius tertia ratio , quae sequitur , ab hac secunda
discernitur.
Tertia omnium robustissimum primo loco ponit, quo Tcrtia
auditor subito concussus moveatur.
1. Hac ratione utendum est , cum auditor vel occupatus est
adversarii oratione , vel praejudicatis opinionibus ducilur , vel
segnilie el lorpore lenetur, de periculis suis aut bonis incurius.
2. Cavendum autem, ne a potentissimis illis ad levissima Qt. 7,1.
decrescat oratio. Sint ea, quae sequuntur, ejusmodi, quibus, elsi
non praestanlissimis , auditor jam permotus et inclinalus facile
sit aures praebiturus ; semper eliam aliquid , quod excellit , ad
perorandum servabimus.