Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
226 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
o»"»®- enim oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum pru-
dentia.
Nec fugienl sagacein oratorem viae et rationes evitandi mala,
quae ex divisione oriri possint ; ut si dura sit posterior pars ,
praenuntiabit eam subobscure minusque definite.
Svizioni^^ 325. Subdivisiooem dicunt, cum cujusque partis argu-
menta rursum simili modo distribuuntur , ac tota confir-
matie; ut pro lege Manil. (v. n. 382.) Haec divisio cum
se offert sponte, repudianda non est, sed neutiquam ne-
cessaria putanda, et valde cavendum, ne sit minutior et
in diversis partibus simillima.
Qt. 5. Evitanda maxime concisa nimium et velut articulosa parti-
tio. Nam et auctoritati detrahunt plurimum minuta illa nec jam
membra , sed frusta. Et hujus gloriae cupidi , quo subtilius et
copiosius divisisse videantur, et supervacua assumunt, et, quae
natura singularia sunt , secant nec tam plura faciunt, quam
minora. Deinde cum fecerunt mille particulas, in eandem incidunt
obscurilatem , contra quam partitio inventa est,
2. Sunt, qui , ut aequabilis sit partitio , sollieite locos, in
quos omnis pars tribuitur, ac vix non sententias numerent. Sed
id quidem pusilli est animi, et ab hac, quam quaerimus, eloquen-
lia robusta et virili alienissimi.
CAi-rx V.
DE CONFIRMATIONE.
Quid sit. 326. Confirmationem vocant orationis partem , in qua
tractantur argumenta.
AdUer.1,10. Haec igitur est pars orationis praecipua in qua tola spes'vin-
cendi ratioque persuadendi posita est. — Porro in ea primum
considerandum nobis est, quonam ordine argumenta collocemus,
deinde quibus ea modis pertractemus.