Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
224 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
ART. III.
DE ÜSÜ PABTITIOXIS.
Unde petatur divisio, et qualis esse debeaf, si usurpetur, dixi-
mus. Sed multum disceptatur, utine ea conveniat. De quo ut
recte disseramus, dislinguenda quaestio est : vel enim quaeri-
tur, num omnino facienda sit in oratione divisio, vel conve-
niatne eam ante probationes indicari. Ac prior quidem quaestio
supervacanea videatur. Etenim si composita esl propositio, par-
tes ea ipsa facit, si simplex, argumenta, quibus probatur, erunt
ulique discreta. Sed, ut jam innui, tum solum divisio appella-
tur, cum argumenta, quae multa esse soient, ad duo vel tria
capita revocantur. Sunt igitur, qui id semper fieri jubeant, sunt,
4, 6. qui nunquam. Nos vero cum Fabio dicemus :
Quis nsBB 323. Ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio
'"cf-'a""inv. est, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gra-
tiae confert.
Quandonon Non est igitur facienda divisio, 1. si argumenta facili
facienda. naturali ratione ad pauca capita referri non possunt;
2. si divisionis causa probationes alio modo , quam pro-
dest, disponendae essent; 3. si unum modo argumentum
varie tractatur.
1. Ita Cicero dc harusp. rcsp. septem argumenta tractat.
2. Quo pacto per divisionem rectus ordo argumentorum tur-
bari possit, in proximo capite videbimus.
3. In 9. Phil, confirmatio unico nititur argumento : Legatio
ipsa, reipublicae causa suscepla, morlein Sulpicio allulil, ergo
honor staluae illi tribuendus esl.
Quandonon Declaranda autem non est partitio, 1. si ipsa proposi-
deciaranda. pj,j.(gg orationis posteriores duri aliquid habent ;
2. si hae partes inutiles videri possunt; 3. si indicanda
divisione sustentatio vel aliud artificium dicendi tollitur.
<it.4,5. Primum et tertium per se intelligitur; de altero notandum,
fieri posse, ut plura, quod se invicem juvent, recte assuman-