Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
N DE DISPOSITIONE 223
impedimenta, quae fini oratoris obstant, ut ex iis, quae con-
versionem ad Deum impediunt : Summa esl peccantis miseria,
(quam scilicet ignorare solet) p. 1; vani sunt timorés, gui a
poenitentia retrahunt. p. II.
3. Personarum rerumque adjuncta; ut Cicero pro Marc, in
priori parte clementiam Caesaris exlollit, in altera suspiciones
contra Marceilum diluit.
Omnino autem his, quae dixi, non omnes volui dividendi
modos complecti, sed faciles et obvios.
Art. II,
DE DOTIBUS PARTITIOMS.
322. Tres sunt dotes partitionis:
Prima est, ut sit plana et simplex, ex re proposita Qnot'in'-
sponte nata, non vero ad artis et ingenii ostentationem
longius accersita.
Altera est, ut sit distincta , sive ut partes sint discre-
tae, non alia in alia contenta, nec inter se simillimae.
1. Male parliris : Ostendam propter cupiditatem et audaciam Deiny.i.ss.
et amriliam adversariorum omnia incommoda ad rempublicam
pcrvenisse. Nam genus est omnium libidinum cupiditas.
2. Videndum, ut non solum quae in singulis partibus proba-
turi sumus, sint dissimilia, sed ut argumenta eliam, quibus
probemus, et lota tractatio dissimilis esse possint.
Tertia est, ut apta sit cum rationi dicendi generatim ,
tum maxime proprio dicentis fini.
1. Rationi dicendi generatim apta est, si juvat optimam ar-
gumentorum dispositionem, et praecipue si per eam oratio ad
graviora semper progredi potest.
2. Proprio dicentis fini accommodata erit, si id, quod potissi-
mum quaeritur, praeclare ostendit, idemque maxime tractari
permittit.
Proponenda est partitio sermone piano et simplici, pie- Qal propo-
nenda.
rumque tamen juvat, eam, quam impropne narrationem
dicimus, adjungere.