Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
N
DE DISPOSITIONE
221
per tamen ab oratore perspicue et accurate concipienda ,
diligenter meditanda, et inter totum laborem animo revol-
venda est. Sic enim fiet, ut orationem contineat, et etiam
non annuntiata ab audientibus cognoscatur.
CAPUT IV.
DE DIVISIONE SIVE PARTITIONE.
Art. I.
DE VARUS MODIS DIVIDENDl
319. Propositio est vel composita vel simplex; si est
composita, ea ipsa partes confirmationis babentur. — Prae- ^^
cipua hujus divisionis genera sunt quatuor : propositio.
1. De eadem materia plura inter se conjuncta statuuntur.
Sed cavendum, ne paries !axe cohaereant. Certe multi non
tam partes faciunt unius orationis, quam phires oratiunculas
de una materia (v. n. 256.).
2. In altera parte generalis propositio, in altera pro-
prium quiddam ei adjunctum tractatur : Bellum gcrendum,
idque acerrime. Sunt poenae apud inferos, caeque sempiternae.
3. In priori parte propositio theoretica probatur, in po-
steriori doctrina moralis , quae illi respondet: Immortalis
est animus-, ergo tempore sollieite utendum.
4. In altera parte probatur aliquid agendum esse, in
altera modus docetur, quo>. fieri possit.
Adjicitur etiam tertia pars^'in hunc modum : In prima parte
ostenditur, rem gerendam esse; in altera viae et rationes bene
gerendi; in postrema tractantur, quae incilare debeant ad has
rationes suscipiendas. Hacc est dispositio Phil. I. Demost. (v. n. 173.)
320. Cum propositio est simplex, argumenta saepe ad Qni,«nim-
quaedam summa capita, quae fere sunt ipsi loci commu-
nes, revocari possunt.