Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DISPOSITIONE. 217
exspectet. Sed interdum eventi causa explicanda, et quod asse-
ris, argumento simplici et brevi confirmandum est.
Ad probationes vero praeparandas inprimis etiam perti- Quiproba-
net, ut ea, quae proderunt causae, perspicue ostendamus ;
ut nec illa, quae contra nos sunt, acriter persequamur , Deor.2,81.
et quidquid poterit, detrahamus, ne noceamus causae; ut
denique semina quaedam argumentorum spargamus.
1. Optimae praeparationes erunt, quae latuerint, ut a Cice- gt.
rone sunt quidem utilissime praedicta omnia, per quae Miloni
Clodius, non Clodio Milo inüdialus esse videatur; plurimum ta-
men facit illa callidissima simplicitatis imitatio : Milo autem,
cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est demissus, do-
mum venit : calccos et vestimenta mulavit : paulisper, dum se
uxor, ut fit, comparai, commoratus est, Quam nihil praeparato,
nihil festinato fecisse videtur !\Iilo. Jam illa : Obvia?n fit ei Clo-
dius, expedilus, in equo, nulla rheda, nullis impedimentis,
nullis Graecis comitibus, ut solebat; sine uxore, quod nunquam
fere t cum hie insidiator, qui Her illud ad caedem faciendam
apparasset, cum uxore veherelur in rheda, paenulatus, magno
ei impedito ac muliebri et delicato ancillarum puerorumque co-
mitatu,
2. Ad summam totius causae pertinet, caute, an contra de- dcor. 2,81.
monstrata res sit; quod omnis orationis reliquae fons est nar-
ratio. (Sed tamen hie recolenda, quae de oratorum fraudibus
monui, n. 249.)
3. Argumenta sic spargere debemus, ut narrationem esse me-
minerimus, non probationem : Hue illa pertinent : Cum hie
insidiator etc. et pro Ligario : Adhuc, Cai Caesar, Q. Ligarius
omni culpa meat, et quae sequuntur.
313. Jam vero ut conciliando et movendo fidem faciat Qui^i ^e
narratio, omni, qua potest, gratia exornanda est: in quo
tamen plurimum refert, quae sit natura ejus rei, quam
exponimus.
1. In parvis, quales sunt fere privatae, sit ille pressus in parvis,
et velut applicitus rei cultus.