Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE PERSPICriTATE DICENDI. 23
I. Ut cencratim sit in mente facultas, res dilucitle con- facuitasdi-
® lucide cog4-
templandi, requiruntur doctrina, exercitatio, animi quae-tandi.
dam tranquillitas.
1. Doctrina necessaria esl primiim quidem ejus generis, ad
quod res, quae Iractanda est, pertinel, sed alias etiam discipli-
nas nosse, perutile erit. Etenim omnes artes, quae ad humanita- Pro Arch. i.
tem pertinent, habent quoddam commune vinculum et quasi co-
gnatione quadam inter se continentur.
2. Exercitatio^ quae hic requiritur, maxime quidem dialectica
continetur; sed sunt, quae jam a te utiliter suscipi possunt.
Primum est, illos prae ceteris scriptores legere, qui perspicuita-
tis laude maxime florent; alterum, horum operum summa capita
et totam dispositionem notare (analysim facere); tertium, remi-
nisci saepe obscuriora et difficiliora, eaque tamdiu mente ver-
sare, donee dilucida fiant; id quod etiam scripto fieri utiliter
potest.
3. Animi tranquillitas curanda est. Nam etsi fervor quidam et
ipsa etiam, quae dicitur, phantasia cogitandi perspicuitatem ju-
verit saepe, tamen mens vigil necesse est animi quasi guberna-
cula teneat, Fingendi autem vis effrenata, ardor praeproperus,
affectio inordinata, et horum omnium causae, vitia, magis quam
dici potest, mentem impediunt, quominus rem vel attente consi-
dérés vel recte et penitus intelligas.
14. II. De recta rei meditatione docentur quatuor : auo-
' ^ meditatio.
rum primum ex Horatio depromo :
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam a.p. w
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deserit hunc, nec lucidus ordo,
Alterum est, ut rem probe lectam animo tamdiu volvas,
dum earn penitus pernoveris.
Facile adolescentes, praesertim cum fervet animus, ut primum
rem statuerint tractandam, ad scribendum se conferunt; sed ora- ne or. 1,12
tio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla