Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE DISPOSITIONE. 215
1. Ne quod insolens verbum, ne audacius Iranslalum, ne y
aut ab obsoleta vetustate aut poëtica licentia suniptum in prin- ^
cipio deprehendatur; magis conciliatis animis et jam calentibus, ^
haec libertas feretur.
2. Est difficilis hujus rei moderatio, quae tamen temperari
ita potest, ut videamur accurate, non callide dicere.
309. Ill, Verecundia in hoc sita est, ut orator potius verecandia.
ingenuum quendam pudorem , quam securitatem nimiam
prae se ferat.
1. Nam securitas ab arrogantia proxime abest; moderatus c'-Qt-
vero ille timor modestiam significat, modestiam, quae etiam
in causa non dubitabili ex sententiis et compositione et voce
et vultu elucere debet.
2. Illud tamen diligenter cavendum, ne timor hic abeat in Ot.
puerilem trepidationem. Turbari enim memoria vel continuandi
verba facultate destitui, nusquam turpius : pessimus certe gu-
bernator, qui navem, dum portum egreditur, impegit.
310, IV. Si jam de brevitate quaeritur, quamquam mo- Brev-uas.
dus principii pro causa , tamen recte inter vitia maxime
communia longitudo exordii numeratur.
1. Oportet ut aedibus et templis vestibula et aditus, sic cau- oe or.
sis principia proportione rerum praeponere. Itaque in parvis
atque infrequentibus causis ab ipsa re est exordiri saepe com-
modius. Ac generatim brevius simplices, longius perplexae sus- gt.
pectaeque desiderant.
2. Immodica longitudo saepe inde oritur, quod argumenta
exponuntur fusius, quam hic locus desiderat; saepius, quod
per ambages et circuitus ad causam pervenire laborant. —■ In
adolescentium quidem orationibus saepe omnia praecidenda sunt,
quae eum locum anteccdunt, ubi primum causam ipsam attin-
sunt.
Postremo illud sapienter praecipitur, nonnisi tota causa ouandoc:
pertentata atque perspecta , locis omnibus inventis atque
instructis, considerandum esse, quo principio utamur, do or.