Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
214 AUTIS DICESDI P. III. LIB. II.
Demostli. Pro Ligario autem dicens Cicero hoc genere usus est;
quidquid ad henevolentiam capfandam pertinet ideo omittens,
ut eam paulo post novo quodam et mirabili artißcio pararet.
iiinstmtio- IV. Illustrationes dicuntur sententia , exemplum , simi-
"nes. . litudo, parabola, et alia hujusmodi, a quibus cum delec-
tatione audientium ordimur. Videndum, ut quaestioni sint
aptissima.
Art. IV.
DE VIRTCTIBCS EXORDJI.
Oiiao sint- 307. Virtutes exordii sunt proprietas, cura, verecun-
dia, brevitas.
Proprium. I. Proprium erit exordium, quod ex ipsa re efflorue-
rit, et in eam solum causam , quae tum agitur , accom-
modatum videatur. Hinc vitia sunt exordiorum: vulgare,
commune, commutabile et separatum.
no inv. Vulgare est, quod in plures causas accommodari potest. Hoc
tamen aliquando non inutiliter assumitur, magnis saepe orato-
ribus non evitatum. Commune est, quo et adversarius uti potest.
Commutabile, quod leviter mutatum in suam utilitatem adversa-
rius deflectere potest. Separatum quod causae non cohaeret. —
Deor. Connexum autem ila sit principium consequenti oralioni, ut non
tanquam citharoedi prooemium affictum aliquod, sed cohaerens
cum omni corpore membrum esse videatur.
cura. 308. II. Cura in hoc ponenda est, ut verba et senten-
tiae bene sint lectae , et naturali quadam dicendi gratia
proferantur.
Do or.
Prima est enim quasi cognilio et commendatio oratoris in
principio, quae continue eum, qui audit, permulcere atque al-
licere debet. Et contemni se, nisi in oratore diligentia appareat,
auditor credit.
Quae Ti. Vitanda autem in hac cura sunt duo: primum ornamen-
tis ne utamur audacius; deinde ne ostentetur cura; quia
videtur ars omnis dicentis contra auditorem adhiberi.