Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
208 ARTIS DICEXDI P. III. LIB. 11.
contrariis refutandis, atque ita peroremus, hoc dicendi genus
natura ipsa praescribit.
Ecquae aliae His ovationis partibus alii alias addiderunt : propo-
^cfQi 3 9. sitionem , partitionem , confutationem et ipsam etiam di-
gressionem. Quae si partes orationis sunt, id certe com-
mune habent, quod non sunt in omni oratione necessariae.
1. Propositio et partitio, nisi conceptis verbis declarantur,
partes orationis utique non sunt; contingit aulem, ut eas de-
clarari non expediat. Sed etiamsi declarantur, nonnulli tamen
utramque malunt ad narrationem vel exordium revocare. Refu-
lationem quoque multi, ut Cicero in loco, quem aUuli, confir-
mationi subjiciunt; qui multo minus digressionem inter orationis
partes numerari probant, eo quod sit potius adjumentum vel orna-
mentum aliarum partium, baud secus atque similitudo, exemplum
et cetera hujusmodi.
2. Sed fieri potest, ut neque ulla sit expositio rerum, quae
narratio dicitur, praemittenda; quare orationis partes semper
necessariae nonnisi tres sunt : exordium, confirmatio, peroratio.
Artificium
disponendi. Itaque artificium disponendi tribus in rebus cernitur :
primum statuet orator, num partibus iis, quae non sem-
per sunt necessariae, uti velit, et quo eas loco pertractare;
deinde qua ratione per omnes partes res inventas dispen-
set; postremo, quomodo in ipsis partibus dicenda componat.
Hoc ut facere possit, vis et ratio singularum partium jam
cognoscendae sunt accuratius. De quibus tamen hoc in libro ea
quoque tradi soient, quae acjg ipsam dispositionem non pertinent.
Quidvaieat. Kcs quidem ista , dispositionem dico, tantum potest in
Deor.2.42. ^ ut ad vinccndum nulla plus possit.
7 1 Ostendit hoc Fabius similitudine aedificii, corporis humani,
exercitus instructi. Ac certe, inquit, oratio, carens hac virtute,
tumultuetur necesse est, ct sine rectore fluitet, nec cohaereat
sibi, multa répétât, multa transeat, velut nocte in ignotis locis
errans, nec initio nec fine proposito, casum potius quam con-
silium sequatur.