Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE I>VE>-TIONE. 201
CAl-UX IV.
DE LOCIS EXTRINSECIS.
287. Ex locis extrinsecis alii sunt omni eloquentiae
communes, alii variis generibus proprii : communes sunt
testimonia et exempla; proprii, qui vel eloquentiae sacrae,
ut Scriptura et Patres , vel civili eloquentiae potissimum
serviunt, ut leges, testes, tabulae etc.
Nunc ergo de communibus agemus, de propriis postea
loco dicturi.
Art. I.
de testimojilis.
288. Testimonia sunt effata virorum, qui auctoritate sua
ad assentiendum movent; quare etiam auctoritates dicuntur.
Genera testimoniorum duo sunt: divina et humana.
I. Divina utique ex sacris litteris sumuntur.
Ut ergo veteres suis illis vanis oraculis, auspiciis, responsis
sacerdotum aliisque similibus in civili eloquentia usi sunt; sic
nos multo minus verebimur, in profana etiam oratione divina
auctoritate tam certa et explorata niti. Quamquam in omni pro-
fana eloquentia haec nec tam saepe, nec tam diffuse et subtili-
ter, quam in sacra concione, tractari debent. Plura de iis in
lib. 4.
289. II. Humana vel clarorum virorum auctoritate vel
communi quodam hominum sensu nituntur. In illis viden-
dum est, ut is, cujus elTatum proferimus, in eo maximo
genere sit clarus, in quo versatur oratio nostra, et apud
eos auctoritate valcat, apud quos dicimus.
I. Cicero Demosthenis auctoritate probat, primas in dicendo
actioni esse tribuendas (n. 394.); item quid de haruspice sen-
tiendum sit, Catonis elfato ostendit (n. 28.); in illis autem eru-
ditis disputationibus Platonis ct Aristotelis sententiis frequentis-
sime usus est. — Fabius vero : Tum illa, ait, septem praecepta s, ii,
sapientum, nonne quasdam vitae leges existimamus?
quid «int
ot. 5, 11.
divijia.
part. 2.
hamana.