Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
ARTIS DICENDI
PARS PRIMA.
DE STYLO IN UNIVERSUM.
10. Stylus hie dicitur modus scribendi vel dicendi. Qnidstyias.
1. Stylus proprie instrumcnlum significat, quo in tabulis scri-
bebant veteres, sed translatum nomen est ad ipsam actionem
scribendi, ut jam apud prlscos esset id, quod scriplio.
2. Hodie vero plerumque stylus vocatur modus, quo scribitur
vel dicitur; hinc ilia : stylus oratorius, poëticus, floridus, gra-
vis etc.
3. Transfertur etiam ad alias artes, unde non solum de stylo
Ciccroniano, Attico, sed etiam de Corinthio, Gothico etc. lo-
quimur.
4. Saepe etiam significat genus dicendi proprium; hinc quos-
dam stylum habere omnino negamus, eos scilicet, in quorum
crationc nulla est virtus propria et quasi xa/jaxri//).
11. Virtutes autem dicendi tres sunt primariae : perspi-
cuitas, ornatus et aptum dicendi genus.
1. Vulgo quatuor ponunt secundum illud, quod apud Cicero- De or. 3, lo.
nem legitur : Quisnam dicendi est modus mellor, quam ut laline,
ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcunque agetur, apte congruen-
terque dicamus? Sed de pura et emendata oratione praecipiunt
grammatici.
2. Pcrspicuilas efficit, quod in omni genere dicendi est pror-
sus necessarium, quippe ut intelllgamur.
3. Ornatus addit ea, quibus oratio vel suavis fit ad delectan-
dum, vel gravis ad commovendum. Latlus igitur in hac doctrina,
quam in vulgari sermone accipitur. (Cf. Cic. I. 1. et Qt. 8, 3.)