Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE I>VE>-TIONE.
193
Omnia denique, quae postea vidimus, (quid autem mali non
vidimus?) si recte ratiocinabimur, uni accepta referemus An-
tonio, ^
Vide alia pro lege Man. c. 8. Verr. 1, 31, 4, 51.
279. In luijus loci usu servanda sunt tria: 1. ut inter Quae scr-
efTecta, quae narras, et causam, quam iis ostendere velis,
et sit et appareat conjunctio : ubi notandum illud, quod
dicitur: post hoc, sed non propter hoc; 2. ne enarrando
efTecta majoribus misceas leviora; haec enim ilia infir-
mant; 3. ut ordinate disponas : disponuntur autem vel
eodem, quo evenerunt, ordine, quod in factis fieri so-
let , vel a magnis ad majora progrediendo , quod argu-
mentis moralibus congruit.
Art. VI.
DE ADJCNCTÏS.
280. Adjuncta vocantur ea omnia, quae aliqua ratione Quidsint.
cum re coliaerent, et eam quasi circumstant. — Horum Quae ge.
quatuor sunt genera: personarum, rerum, locorum, tem-^^
porum.
1. In personis h. e. in ils, a quibus vel per quos vel coram
quibus res gesla est, consideratur genus, natio, patria, sexus,
aelas, educatio, corporis habitus, fortuna, conditio, ingenium,
mores, virtus, studia, propinqui, amici etc. etc.
2. In rebus; quid ante rem, ^quid cum re, quid post rem
evenerit; quonam modo gesta sit", vi an arte, modeste an su-
perbe, loniter an dure etc.
3. In locis autem illa naturalia, maritimi an remoti a mari ; plan!
an montosi etc. et ilia fortuita, culti an inculti; celebres an
deserti; coaedificati an vasti etc. *
4. In temporibus praesenlia el praeterita et futura cernuntur;
deinde, hiems, ver, aestas, autumnus; dies, nox; pacis, belli,
indiciarum tempus, festi dies, sacrificia; ludi, spectacula.
Memoriae juvandae causa praecipua adjunctorum genera hoc
vulgari versiculo fuere comprehensa :