Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
176 ARTIS DICENDI P. III. JLIB. 1.
sua, aut illa praestanlis ingenii vis forte deficiet, aut minus
instructus erit magnarum artium disciplinis; teneat tamen eum
cursum, quem poterit. Prima enim sequentem honestum est, in
secundis tertiisque consistere.
Postremo eloquentiae studiosi munus oratoris quantum sit,
considèrent, et ad illud acri quodam studio se accingant.
De01-. 1,25. 1. Magnum quoddam est onus atque munus, suscipere alque
profiteri, se esse, omnibus silentibus, unum maximis de rebus,
magno in conventu hominum, audiendum.
Ibid. 30. 2. Quid praeterea assumendum censes, nisi Studium et ardo-
rem quendam amoris, sine quo cum in vita nihil quidquam
egregiuni, tum certe hoc, quod tu expetis, nemo unquam as-
sequetur.
Partes. V. Partes rhetoricae hae sunt, quas plerique dixerunt :
Deinr.1,7. jjjygj^jj^^ dispositlo, elocutio, memoria, pronuntiatio; quas
cum deinceps executi fuerimus, nonnulla de variis elo-
quentiae generibus praecepta addemus.
LIBER PRIMUS.
DE INVENTIONE.
230. Invenienda oratori sunt potissimum argumenta,
quibus persuadeat. Sed ante haec alia nonnulla etsi non
semper invenienda, at certe constituenda in animo et mui-
tum consideranda sunt, nimirum : materia, quaestio, fi-
nis, status et propositio. De singulis pauca
C.4PIIT I.
I)K IIS, QUAE ORATORI PRIMUM
CONSTITUENDA SUNT.
Art. I.
de materia et ouaestione.
Quid ma- 251. I. Materia dicitur res, in qua versatur oratio, ut
bellum Punicum , Studium philosophiae , mors Christi.