Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
ELEMEXTA. 0
tione , doctrina praeceptorum et omni liberali disciplina ,
usu et exercitatione , \irtutis denique cultu et amore.
Quid bona vita et omnis virtus valeat in artibus, fusius dis- Praei.2.
putat Blair; Fabius vero: Hoc, inquit, prorsus eximatur animo, Qt, i.
rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse mis-
ceri; — idemque illud suum: Nemo orator nisi vir bonus, —
per totius operis decursum identidem repetit; Seneca denique . Ep.ii4. t.
idem exemplis et rationibus demonstrat. Certe in omni populo
et in iis praecipue, qui artibus maxime floruerunt, cum mo-
ribus sincerum quoque illud pulchri et decori judicium corrup-
tum est.
Sed dubitarunt nonnulli, an certum esset ullum de pulchritu-
dine judicium. Animadvertentes enim , quam ,diverse homines
saepe de arlium operibus pronuntiarent, opinati sunt, omne in
hoc genere judicium consuetudine iisque rebus, quibus inter
sese singuli homines et populi ipsi discrepare soient, formari.
Verumtamen
9. Tenendum est, insitam ab ipsa natura mentibus ho- quae pui-
. . cbii norma.
minum normam quandam esse, ex qua venusta et turpia,
fere ut bona malaque , dijudicent.
Quantacunque enim sit differentia in rebus nonnullis aesti-
mandis, populi omnes, cum primum ad aliquam essent huma-
nilatem formati, qiiamvis inter se coelo, aetate, vitae publi-
cae et privatae institutis, indole denique ipsa discreparent,
mirifice tamen semper consenscrunt in plurimis artificiis sin-
gulisque eorum virtutibus judicandis. Atqui omni in re omnium xusc. 1,13.
gentium consensio iex naturae putanda est.
Ille autem nationi aut aevo cuipiam aut singulis ho-
minibus proprius gustus ex hoc consensu universo mode-
randus est: si enim pugnat cum iis, quae sensu probata
,sunt communi, vitiosus putandus, sin convenire potest,
reprehendendus non est.
Hie enim proprius gustus ex duplici causa nascitur. Nam et
major aliorum in aliud pulchritudinis genus propensio est, proin-