Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE ELOQUENTIA. 173
amplius? Delectatur audiens multitudo, et ducitur oratione, et
quasi voluptate quadam perfunditur; quid habes, quod disputes?
Gaudet, dolet, ridet, plorat, favet, odit, contemnit, invidet;
ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; iras-
citur, miratur, sperat, timet: quid est, quod exspectetur docti
alicujus sententia?
2. Non omnis igitur, qui subtilitate sententiarum, aequabili
divisione, compto et expolito dicendi genere placuerit, orator
dicendus; imo qui nativa vi et robore ilia, quae dixi, in au-
diente efficiet, etsi rudior ejus sermo fuerit, multo magis hoc
dignus est nomine.
247. II. Praestantia quoque eloquentiae ex iis, quae praestantia
efficit, raonstratur. eloquentiae.
Quare Cicero : Neque vero mihi quidquam, inquit, praestabi- Deor.
lius videtur, quam posse dicendo tenere hominum coetus, men-
tes allicere, voluntates impellere, quo velis; unde autem velis,
deducere. Ilaec una res in omni libero populo, maximeque in
pacatis tranquillisque civitatibus, praecipue semper floruit, sem-
perque dominata est. Quid enim est aut tam admirabile, quam
ex infmita multitudine hominum existerc unum, qui id, quod
omnibus natura sit datum, vel solus, vel cum paucis facere
possit? aut tam jucundum cognitu atque auditu, quam sapienti-
bus sententiis gravibusque verbis ornata oratio et polita? aut
tam potens tamque magnificum, quam populi motus, judicum
religiones, senatus gravitatem, unius oratione converti? Quid
tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem
ferre supplicibus, excitare afflictos, dare salutem, liberare peri-
culis, retinere homines in civitate?
Et alibi : Oratoris est in dando consilio de maximis rebus De or. 2, y.
cum dignitate explicata sententia : ejusdem et languentis populi
incitatio, et effrenati moderatio. Eadem facultate et fraus homi-
num ad perniciem, et integritas ad salutem vocatur. Quis co-
hortari ad virtutem ardentius, quis a vitiis acrius revocare,
quis vituperare improbos asperius, quis laudare bonos ornatius,
quis cupiditatem vehementius frangera accusando potest? quis
moerorcm levare mitius consolando?