Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
,170 ARTIS DICENDI P. 11. CAP. VI.
nino permisceri possunt, ut apud Xenophontem in memorabi-
libus Socralis. Et hoc quidem mixto genere optime monstrari
potest, quo pacto ab indole alque moribus hominum plerum-
que pendeat, quam quisque de re controversa sententiam se-
quatur.
Ouaopai— Partes dialogi distinguuntur exordium, tractatio,
conclus!o.
Verum quae de his dicuntur, potissimum philosophico con-
veniunt.
Quid de Exordium, in quo personae et argumenlum dialogi inno-
eiordio. [qqq^qj-q dcbcnt, peti solet a causa et adjunctis colloquii.
1. Hujusmodi ingressus si apposite sapienterque inventus sit,
non vulgari ornamento est. Vide Cic. de orat. et Flat. Phaed. —
Sed tamen non solum Lucianus in brevioribus illis dialogis,
sed nonnunquam etiam Plato in gravissimis, omissa narratione,
ab ipso colioquio incipit.
2. Saepe autem dialogus a narratione non tantum inchoatur,
verum eadem jucunde intcrrumpitur. Quod genus recentiores,
ut qui divisionum et nominum sint studiosiores , /as/orirvî/i
dialogum appellant.
Quid in 242. In tractatione quaestio proposita excutienda atque
^praelt^^^^ omni ex parte illustranda est. Quapropter danda est opera,
Cum. ut argumenta apte et distincte disponantur, dilucide et ac-
curate explicentur.
In quo videndum erit, ut, quae ad suavitatem conciliandam
inseruntur, episodia parva, interrogationes et id genus alia, re-
rum ordini et subtiii tractationi non solum ne officiant, sed eliam
inserviant; quod qui fieri possit, opera jam laudata attente le-
gentibus commonstrabunt.
çiiac per. In hac autem disceptatione personarum ratio duplex est :
Bonaram ra- ^^^^ enim inter colloquentes unus est doctrina ct aetate
conspicuus, ut magister inter discipulos, senex inter ado-
lescentes ; aut variae de argumento sententiae ita inter
colloquentes distribuuntur, ut singuli, quod verum putant,