Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
166 ARTIS DICENDI P. II. CAP. Ill,
Haec postrema ergo non tam historia, quam disputatio de
historia dicenda est; contra illa quae chronica dicitur, mate-
riam tantum subministrat scribendae historiae, unde medium
illud genus est, quae vere et proprie dicitur historia. Notandum
tamen, nonnullis libris, qui modestum nomen annaliunï vel
commentariorum ferunt, veram historiam contineri.
Quisfructiîï. Historia autem non id modo efficit, ut corum, quae
ante nos gesta sunt, memoriam conservemus, sed etiam,
ut recte ea judicemus.
Ex hoc intelligitur admirabilis historiae utilitas, quae cum sit
testis temporum et nuntia vetustatis jure est vitae magistra et
Deor. 2,9. veritatis a Tullio appellata. Si enim ipsa vita nos experien-
tia multarum rerum erudit; historia non unius aelatis nec pau-
corum hominum, sed multorum populorum et omnium aetatum
gestis et fatis ante oculos positis, demonstrat, quid res quaevis
in usu vitae, quid in civitatum adminislratione valeat. Tum ea-
dem invicto robore confirmât, quae sapienter de virtute et
vitio praecipiunlur; necnon quae de Dei adoranda providentia
sancte credimus, velut magno in spectaculo revelat. Accedit ad
mentis erudilionem animi in omnem honestatem inflammatio,
et ipsa delectatio humanissima.
Quae pri- 234. Prima autem est lex historiae, ne quid falsi dicere
luaiex. audeat; deinde ne quid veri non audeat ; ne qua suspi-
re or. 2,15. ' ^ 5 11
cio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis.
1. Hac lege historicus hoc magis tenebiîur, quod sive fin-
gendo sive tacendo mendax esse non poterit sine magna in
plurimos et saepe in universum genus humanum fraude et in-
juria.
2. Non solum tamen hominum gratia vel simultas, sed vir-
tulis quoque et praecipue religionis odium vel ignoratio per-
saepe facit, ut a veritate historici deflectant. Et tale quidem
partium studium omni alio detestabilius est.
Quae por- 235. HeruiD ratio ordinem temporum desiderat, regio-
TO praestan- ^^^^ descriptionem : vult etiam, quoniam in rebus magnis