Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE HISTORIA. 16Ö
231. Rerum, quae pcrmagni momenti sunt, nullam esse ouis rerum
sclcctus.
omittendam, patct, reliquarum ad propositum hujus operis et
legentium delectationem prudentissimus selectus faciendus.
1. Saepe rebus parvis iisque perpaucis indoles et mores
praeclare ostenduntur, quod exemplo Xenophonlis monstralur
n. 139.
2. Ut narratio varietate delectet, non semper in rebus illis
gravissimis versari debet, sed aliquando jucunda, licet per se
ipsa minora, tractabit.
Digressiones in hoc genere et utiles et jucundae esse ôiiddcdi-
poterunt, praesertim in aliorum liominum vel temporis ,
quo is, cujus narrantur fata, vixit, historiam.
232. Jam vero in ipsa narratione haec potissimum ser-
ipsa narra-
vanda sunt : tionc.
1. Ut res verae certaeque esse debent, sic etiam in iis
demonstrandis nulla sit intemperantia, quae sive ad lau-
dandum , sive ad vituperandum a veri ratione deflectat.
2. Causae autem et rerum nexus ita ostendendi sunt,
ut non solum intelligatur, qualis ille fuerit, cujus vita
narratur, sed etiam quomodo talis efTectus sit.
3. Stylus denique etsi generatim simplicis narrationis
est, tamen pro re nata ad illud ornatius describendi genus
aliquando assurgit.
CAPIT V.
DE HISTORIA.
233. Historiae triplex est divisio ; 1. in generalem et Quo;genera,
propriam (vel specialem); 2. in sacram etprofanam; 3. in
chronicam, pragmaticam et philosophicam. — Chronica
dicitur, quae res nude et simpliciter ordine, quo evene-
runt, adnotat; pragmatica, quae causas quoque eventorum
ostendit, omnemque rerum varietatem uno quodani vinculo
continet; pliilosophica , quae in fatis hominum et rebus
gestis aeternae sapientiae rationes demonstrat.