Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE INARBATIONE. 157
sit. Vide apud Livium pugnam Cannensem, 1. 22 et alias passim.
3. Qui ficta argumenta soluta oratione tractant, in eo quoque
poëtas interdum imitantur, ut rerum ordine inverso a media
actione incipiant, quod ncc saepe et admodum caute agendum
est, ne scilicet ipsa insolentia non opportuna offendat, vel per-
turbatus ordo claritati officiât.
219. Eloquendi ratio pro natura rerum, quas narramus, Quaiiseio-
in triplici dicendi genere distingui potest, ut modo tenuis,
modo gravis, modo media inter utramque : semper tamen
ea , quae historicae narrationi sunt propria , servabimus.
Itaque 1. si quando contingit, res nec magnitudine graves,
ncc mirabilitate illustres uberius enarrare, sit purus ille et prope
quotidianus sermo,-parco cultu et illaborato nilens.
2. At cum narranda est res grandis, atrox, miserabilis, ut
pugna, sedilio, terrae molus, praeclarum facinus vel scelus in-
signe; assumendus est ornatus illustrior, firmus tamen et virilis,
qui copiam rerum cum brevitalc sermonis conjungat. Vide apud
Livium 1. 1. Horatiorum et Curialiorum certamen.
3. Expolitum et floridum dicendi genus praecipue in ficlis
narrationibus usurpant, — Celerum liae dicendi species si alihi
quoque accurate discerni saepe nequeunt (n. 158.), in narratione
multo minus inter se distant. Nam neque ornalus ille grandior
ad oratoris vehemenliam et copiam, neque haec polilior ve-
nustas ad cultuni usque poelicum accedere debet.
220. Inter ornamenta autem, quibus illuminatur narra- Qaaeoma
tio, praeter hypotyposin, praecipue notanda est sustentatio
et ea quae meditatio dicitur, oratio scilicet narrationi inter-
posita, qua, quid in re, quae narratur, considerandum
sit, ostendimus.
1. Exspectationes et cxilus inopinati miram saepe vim ad
commovendos animos habent, sed cavendum esl, nc ea figura
in rerum cursu vulgari utamur : nihil enim hoc frigidius.
2. Meditatio, si rara est, brevis et sapiens, multum ornat.
Fieri autem saepe potest simplice sententia, maxime epiphone-
malc. (n. 97.)