Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
toG ARTIS DICENDI P. 11. CAP. II.
Quae am- 217. AmpUorem dico narrationem, quae rem gestam ac-
curatius pertractat et partes ejus singulas uberiori sermone
exequitur.
Itaque vel sola hac aniplitudine vel praeterea eloquendi etiam
ornatu a simplice narratione distinguitur.
218. Ut vero in tali narratione id , quod apta disposi-
tione quaerendum esse dixi (n. 213.), facilius obtineatur,
Unrte inci- I. incipi solet a descriptione loci, cujus quidem facies
universa paucis delineanda ; partes quoque illae, quae ali-
qua ratione cum re, quae narratur, conjunctae sunt, sed
hae vel a principio vel in decursu narrationis.
1. Videndum scilicet est, ne loci descriptio harum partium
expositione longior et implicatior fiat, nec vicissim narrationis
cursus earundem notatione interruptus turbetur.
2. Nonnulli, praesertim ex recentioribus, in locorum ratione
quandam similitudinem quaerunt eorum motuum, quos res nar-
randa in animis efficere possit, in quo tamen facile in Kccxc^y^Xiav
itur. (n. 145.)
3. Etiam morum notatio praemittitur, sed raro, nec nisi illo-
rum hominum, qui eminent.
Quia rerum II. In ipsa expositione selectus rerum habendus est, ut
••leckua. gravissimae quaeque , eae praesertim , ex quibus multa
alia sponte intelligantur, reliquarum vero paucae ad de-
lectationem et ornatum assumantur.
çnii ordo. III. Ordo autem rerum triplex usurpatur; primus est
ipsius temporis, quo res acta est; alter ex rerum gravi-
tate pctitur; tertius partes facit tum rei tum temporis.
1. Ex rerum gravitate ordo sumitur, cum res prmceps nar-
ratur tota ex ordine temporis, deinde adjimcîa majoris momenti
leparatim. Sic Livius in transitu Rliodani, 1. 21.
2. Tertius ille ordo servatur, ut exemplo utar, in pugnao
descriptione, cum exponitur, quid a singulis partibus exercitus
primis horis, quid insequentibus, quid denique in fine gestum