Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
DE INARBATIONE. 155
Leges enim, quas sive orator sive poëta in narrando sequitur,
nisi ulriusque artis natura perspecta, intelligi vix possunt.
216. Simplex igitur narratio rem ordine, quo gesta est, Quid da
simplicei
ratione.
presse et vix non nude, distincte tamen et jucunde exponit. ""p''""""
In ea cuncta praecepta, quae de narratione in universum
tradita sunt, servari possunt et debent. Itaque et causas actionis
et progressum et exitum distinguemus, et quo est minutius
opus, eo diligentius aliéna resecabimus. Sed illa quoque, quae
ad motus animorum pertinent, non dmiittenda; quandoquideni
haec paucis eliam, at lectis verbis et significantibus consequi
poterimus. Rom disce cxemplo :
DIONYSICS ET DAMOCLES.
Cum quidam ex ejus assentatoribus, Damocles, commemo- tusc.s, 21.
raret in sermone copias ejus, opes, majestatem dominatus ,
rerum abundanliam, magnificentiam acdium regiarum, nega-
retque imquam beatiorem quemquam fuisse : Visne igitur ,
inquit, Damocle, quoniam haec te vita delectat, ipse eamdem
degustare, et fortunam experiri meam? Cum se ille cupere
dixisset, collocari jussit hominem in aureo lecto, strato pul-
cherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacos-
que complures ornavit argento auroque caelato. Tum ad
mensam eximia forma pueros delectos jussit consistere, eosque
nutum ejus intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenla,
coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis
extruebantur. Fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc me-
dio apparatu fulgentem gladium, e lacunari seta equina ap-
tum , demitti jussit , ut impenderet illius beati cervicibiis.
Itaque nec pulchros illos ministratores adspiciebat, nec ple-
num artis argentum; nec manum porrigebat ad mensam;
jam ipsae de/luebant coronae: denique exoravit Tyrannum ,
ut abire liceret, quod jam beatus nollet esse. Salisne vide-
tur declarasse Diomjsius, nihil ei esse beatum, cui semper
aliquis ten-or impendeat?