Boekgegevens
Titel: Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Auteur: Kleutgen, Josephus
Uitgave: Silvae-Ducis: Apud Verhoeven fratres, 1855
Ed. altera, emendata et aucta; 1e uitg.: 1847
Auteursrechten: Zie auteursrechten
Citeerinstructie: Bijzondere Collecties van de Universiteit van Amsterdam, UBM: IWO 1167 D 6
URL: http://schoolmuseum.uba.uva.nl/bookid/LCSM_205865
Onderwerp: Taal- en letterkunde naar afzonderlijke talen: Latijnse taalkunde
Trefwoord: Latijn, Retorica, Leermiddelen (vorm)
Bekijk als:      
Scan: Afbeeldinggrootte:
   Ars dicendi priscorum potissimum praeceptis et exemplis
Vorige scan Volgende scanScanned page
154 ARTIS DICENDI P. II. CAP. Ill,
Art. II.
DE VARUS NARRATIONUM GENERIBCS.
Quotgenera. 215. Tria plcrique narrationis genera ponunt: histori-
cam, poeticam, oratoriam, quae et fine et forma differunt.
1. Historicus narrat, ut, quid gestum sit, pro rei veritalc
ostendat, poëta, ut iilustri rerum specie delectet, orator, ut,
sive arguendo sive conciüando sive commovendo persuadeat.
2. Ut igitur fini forma narrationis respondeat, historicus fere
ordinem temporis in narrando servans, et dicendi ornatum
modeste usurpans, omnia sic exponit, ut rei gestae quam ve-
rissimam imaginem exprimât; poëta contra rerum Seriem fre-
quenter invertit, eamque totam ad pulchritudinis speciem fin-
gendo accommodat, in verbis et sententiis omni cultu et lepore
liherrime utens; orator ante omnia probabüem facit narrationem,
in re gesta ea, quae sibi futura sunt utilia, maxime ostendit,
et diverso pro re nata dicendi genere utitur.
SchoL Alii etiam scriptores, ut qui artium praecepta vel gra-
viores disciplinas tradunt, inter disputandum narrare soient,
sive ut doctrinam vitae exemplo illustrent, sive ut varietate
rerum studium in legendo erectum teneant. Ac prisci quidem
non solebant narrationes scribere, nisi quas aliis operibus, ut
orationi, dialogo, epistolae intexebant; recentiores autem nar-
rationem eliam extra contextum majoris operis ut genus pro-
prium usurpant, quod ut est maxime ad delectandum compo-
situm, ita eliam forma et fingendi libertate ad poeticam ratio-
nem propius accedit.
Quae aiiao Quoniam vero ad eundem finem non una via itur , et
diviaiones. praeterea non fini tantum, sed etiam rerum generi oratio
accommodanda est; aliae multae divisiones fieri possunt,
quarum nos eam inprimis consideremus , quae narratio-
nem simplicem et brevem ab ampliori secernit.
Oratoria etiam et ipsa poëtica narratio hanc divisionem ad-
mittit; sed nobis nunc de historica potissimum agendum est.